PL 20, col. 734
Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne
exstiterat, et jam nunc patronus municipium habebat.
Christiani autem ut corde, ita etiam et viribus
humiles, sed veritatis robore superiores, patroni
Stephani patrocinium deprecabantur: donec
utrique exercitus, cum jam diem certaminis condixissent,
datis tunc induciis discesserunt, Judaeis id
magnopere exspectantibus, ut scilicet Theodorus,
in cujus se omnis synagoga viribus acclinabat, ex
Majoricense insula reverteretur, ad quam, forte visendae
possessionis gratia, perrexerat. Qui quidem,
statim ut ad eum missa legatio est, remeans, auctoritate
sua multos terruit, sed non exstinxit, sed consopivit
contentionis incendium: majore siquidem
illico exardescens violentia, etiam vicinum oppidum
fidei flamma corripuit. Et ut illud Salomonis impleretur:
Frater fratrem adjuvans exsultabitur sicut
civitas firma et alta
[(Prov. XVIII)]
; statuerunt multi
famuli Christi, laborem itineris minime recusantes,
cunctas animi vires huic bello tradere.
Pendente igitur praelio, nos quidem qualia praeparaverimus
arma, subditum huic epistolae commonitorium
probat; quod quidem non pro quorumdam
instructione edi voluimus (quippe quia ea penitus
egemus, et quam a beatitudine vestra magis speramus),
sed ut animadverti possit, non minimam nos
sollicitudinem secundum modulum possibilitatis nostrae
suscepti habuisse certaminis; Christum vero,
cujus regnum non in sermone, sed in virtute est,
nobis ne verbum quidem proferentibus, suis omnia
viribus consummasse, et absque ullo sudore certaminis
exercitui suo hanc, quam nemo aut optare
audebat, aut sperare poterat, victoriam concessisse.
Judaei igitur exemplis se Machabaei temporis exhortantes,
mortem quoque pro defendendis legitimis
suis desiderabant. Itaque non solum libros revolvere,
sed etiam saxa, sudes, jacula omniaque telorum genera
ad synagogam conferre coepere, ut Christianorum
aciem virtute sancti Spiritus munitam (si ita
res posceret) etiam corporis viribus propulsarent.
Interea dum hi apparatus gererentur, magnoque
altrinsecus studio futurum instituitur bellum: utrinque
exercitus inenarrabilibus et absolutissimis somniis
commoventur: quorum si nullam penitus facerem
mentionem, non minimam videbor partem
divinae gloriae operuisse. Sic enim S. Apostoli Pauli
somnium Lucas [(Act. XVI)] sacrae historiae inseruit,
dicens, virum Macedonem astitisse in visione noctis,
orantem ut juvaretur ab eo; et hac Apostolum visione
praemonitum, itineris alio destinati cursum ad Macedoniam
convertisse. Quanto itaque Domini nostri
Jesu Christi major est gloria, quod id minimis atque
indignis famulis revelare dignatus est, quod
etiam beato Apostolo demonstratum Scriptura celare
noluit! Igitur brevitatis causa, ne beatitudini
vestrae fastidium fortasse gignatur, duo tantum
somnia inseram.
Apud nos devota quaedam religiosissima, nomine
Theodora, quae et virginitate corporis, et religione
propositi, et nominis interpretatione typum portare