PL 20, col. 740

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

doctrina, honore et aetate majorem, ad Christi
fidem conversum, his auribus audientibus, plebs
Christiana testata est: poteritne fieri, ut etiam tu
germani constrictus exemplo religionem Judaicam
deseras? Quid ergo in hac terribili solitudine diutius
tempus terimus? quamdiu etiam inopia victus laborare
poterimus? Quid causae est, ut fame tabescamus,
arescamus siti, obrigescamus algore? ad
postremum (quod jam patimur) nostrae hujus solitudinis
horribili teneamur silentio? Numquid latronum
vincula, numquid barbarorum gladios fugimus?
numquid sanguinem nostrum plebs tanta misericors,
quam pro nobis flere conspeximus, concupiscit?
recordemur, obsecro, quem umquam laeserit
vi nostrorum, vel saltem irrogaverit injuriam, revertamur

ad innoxios, quos in nullo laesimus inimicos;
et quod Deo placuerit, fiat.
Ad haec Meletius: Ego te (inquit), Innocenti frater,
quem non solum Latinis, sed etiam Graecis litteris
eruditum scio, et legem jugiter meditari, oblitum
reor, quod per Ezechielem prophetam Dominus
ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur [(Ezech.
XII)] . Si enim legisti hoc, cur me fratris mei Theodori
exemplo attrahi posse ad fidem Christi existimas?
Habet ille animam suam, ita et peccatum
suum: quod quidem peccatum mihi, si Dominum
Deum non relinquo, non nocebit. Testor autem
illum, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti,
me, si hiemis violentia non obesset, abrepto quocumque
navigio, ad quaslibet terras solum velle

migrare: nec me possessionum amor, nec affectuum
charitas detineret, quorum facilis mihi jactura est;
tantum ne Deum patrum meorum negare compellar.
Quod autem consilio inutili ad civitatem remeandum
decernis: miror te prudentissimum virum non
animo praevidere, quid de nobis futurum censeas,
si Theodorus columna synagogae nostrae, in quo
omnem fiduciam reponebamus, apostatare compulsus
est. Hoc ergo sanius est, ut eamus ad agrum
meum, nec nos ultra Christianorum oculis ingeramus:
possumus enim illic interim delitescere, donec
opportuno tempore ad peregrina emigremus: quandoquidem
in hac insula apud cunctos odium nostrae
religionis increvit, ut qui patriam non reliquerit,
fidem patrum tenere non possit. Cur itaque non

voluntarium suscipiamus exsilium, ad quod (sicut
res indicat) odiis civium, etiamsi nolumus, destinandi
sumus? Hoc igitur consilio utriusque sententia
confirmata, laborem destinati itineris arripiunt.
Sed dum per angustissimum ingrediuntur callem,
cogitationum tenebris lucem obcaecantibus oculorum:
ipsum quem inscii sequebantur tramitem,
perdiderunt, et in locis desertis atque inviis remansere.
Cum autem scinderentur sentibus, aut rupibus
arcerentur [ Forte vepribus lacerarentur], postquam
corpus suum longis foedavere vulneribus, ad tantam
primo quidem anxietatem, deinde etiam ad desperationem
atque formidinem venere, ut compellerentur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.