PL 20, col. 741

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

fateri, se ea judicio Dei justo ob incredulitatem
perpeti. Igitur nomen Christi, quod ante se
ultro ingerens repellebant, laceratis jam cruribus,
invocantes, semitam, quae eos contra voluntatem
ac propositum suum ad oppidum retraxit, corripuerunt:
sed cum ad civitatem inviti ac trepidi pervenissent,
curiosius omnia percunctantes, audierunt
Theodorum etiam nunc Judaeum esse, nec ullam,
sicut existimaverant, populi Christiani pertulisse
violentiam. Stupentes autem, et quod ipsis acciderat,
non credentes, ad domum Theodori iter dirigunt:
ubi cum eos, jam pene exacto prandio, ille
excepisset, illico inquirit causam, cur a se et a
civitate abscessissent; universumque ordinem gestae
rei, magis cum risu, quam cum admiratione cognoscit.
Post triduum Theodorus cum concionari ad plebem
suam, eosque ad fidem Christi provocare disponeret:
ultro se offerentium ad confessionem Judaeorum
etiam seditionem pertulit. Nemo enim
eorum ferme erat, qui non se palam sensisse Christi
potentiam contestaretur. Nam primo in concilio
eorum adolescens quidam ipsius Theodori consobrinus,
nomine Galilaeus, ut congruum (sicut dictum
est) nominibus mysterium gestae rei usque ad finem
deduceretur, cum ingenti invidia proclamare hoc
coepit: Contestor (inquit) vos omnes, me Judaeorum
esse non posse in possessione; siquidem in ea Christianos
consortes habeo, quorum odiis, si in Judaismo
perseverare voluero, forsitan perimendus sum. Ego

igitur vitae meae periculo consulens, ad ecclesiam
jam pergam, ut necem, quae mihi paratur, effugiam.
Haec Galilaeus, cum ad tempus fugae se pararet,
quasi ut causas conversionis suae reddidisse videretur,
de futuri saeculi morte tunc nihil cogitans,
veritatem inscius loquebatur. Huic sermoni, pene
praeteriens vir honestus, et non solum inter Judaeos,
verum etiam in civitate usque adeo praecipuus, ut
etiam nunc Defensor civitatis electus sit, Caecilianus,
vera Galilaeum dicere, seque similem habere causam,
similia formidare attestabatur: quibus verbis
tantam supra memorato juveni adjecit confidentiam,
ut in conspectu omnium cursu rapidissimo ad percipiendum
fidei bravium ad Galilaei nostri convolaret
auxilium, et ab humilitate nostra, ut ejusdem

inde nomine censeretur, expeteret.
Caecilianus autem cum esset Judaeorum pater, habito
cum Florino fratre suo aeque Judaeorum patre
seniore consilio, hujusmodi (sicut agnovimus) verbis
synagogam adorsus est: Ego (inquit) cum sim in
honore synagogae post Theodorum primus, non
sicut juvenis Galilaeus, cunctos quasi trepidus consulo,
contestorque; sed potius adhortor atque commoneo,
denuntians, ut errore pravi itineris derelicto
(si fieri potest), omnes pariter ad fidem Ecclesiasticam
concurramus. Quod si vos ad Christum
tanta virtus non attrahit; ego certe et Florinus
frater meus, sicut recusantibus vobis tantam salutem
vim inferre non possumus, ita nos cum universa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.