PL 20, col. 96
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.2 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus.
Caeterum illud non pigebit fateri, me, sicubi
ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque
seriem usum esse historicis ethnicis, atque
ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant,
usurpasse; ut et imperitos docerem et litteratos
convincerem. Verumtamen ea quae de sacris voluminibus
breviata digessimus, non ita legentibus
auctor accesserim, ut praetermissis illis unde haec
derivata sunt, appetantur; nisi, cum illa quis familiariter
noverit, hic recognoscat quae ibi legerit.
Etenim universa divinarum rerum mysteria non nisi
ex ipsis fontibus hauriri queunt. Nunc initium narrandi
faciam.
LIBER PRIMUS.
traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod
quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus
aestimatur. Igitur Adam, post necem filii minoris,
Seth filium procreavit, cum jam tricesimum et
ducentesimum annum aetatis implesset. Vixit autem
annos IC CCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Cainan,
Cainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit,
qui ob justitiam translatus a Deo traditur.
Hujus filius Mathusala dictus est, qui Lamech genuit,
ex quo Noe natus, justitia egregius, et prae caeteris
mortalibus Domino charus acceptusque. Qua tempestate,
cum jam humanum genus abundaret, angeli,
quibus coelum sedes erat, speciosarum forma
virginum capti, illicitas cupiditales appetierunt; ac
naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus,