PL 20, col. 97

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.3 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.4 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.5

quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus
miscuerunt. Hi paulatim mores noxios conserentes,
humanam corrupere progeniem: ex quorum
coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae
inter se naturae permixtio monstra gigneret.
III.
Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitia
hominum, quae ultra modum processerat, delere
penitus humanum genus decreverat. Sed Noe,
virum justum, vita innocens destinatae exemit sententiae.
Idem admonitus a Domino diluvium terris
imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis
contexuit; ac bitumine illitam impenetrabilem aquis
reddidit: qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem
nuribus est clausus. Volucrum etiam paria,
itidemque diversi generis bestiarum, eodem claustro

recepta; reliqua omnia diluvio absumpta. Igitur
Noe, cum jam imbrem destitisse, ac quieto in salo
arcam circumferri intelligeret; ratus id quod erat,
aquas decedere, corvum primum explorandae rei
gratia, eoque non revertente (ut ego conjicio, cadaveribus
detento) emisit columbam, quae cum consistendi
locum non reperisset, reversa est. Rursum
remissa, folium olivae retulit: manifestum indicium,
nudari cacumina arborum. Tertio demum emissa,
non rediit: unde animadversum, aquas destitisse.
Ita Noe arcam egressus est. Id gestum a mundi exordio,
post annos, ut ego comperio, II CC duos et
quadraginta.
IV.
Ac primum Noe aram Domino statuit, hostiasque
ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum

filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine
vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet:
quia mundi primordia, mandati istius liber, Cain
maculaverat. Igitur vacuo tum saeculo, ex filiis Noe Sem
fuit. Tres enim habuit, Sem, Cham, Japheth.
Sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum
a patre meruit. Hujus filius, Chus nomine,
Nebrod gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa
traditur. Pleraque etiam oppida ea tempestate
condita memorantur, quae nominatim persequi
animus non fuit. Sed cum multiplicaretur humanum
genus, diversaque loca atque insulas mortales haberent,
una tantum omnes lingua utebantur; donec se
in unum, dispergenda per totum orbem, multitudo
contraxit. His, more humani ingenii, consilium fuit,

insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se
invicem diducerentur. Ita turrim facere aggressi,
quae coelo accederet; nutu Dei, ut officia operantium
praepedirentur, ab assueto sermonis genere multa
diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu
loquebantur: quo promptius dispersi sunt, cum alter
alterum velut alienigenam facile relinquebat.
Sed filiis Noe ita divisus orbis fuit, ut Sem intra
Orientem, Japheth Occidentem, Cham mediis contineretur.
Ita usque Abram ducta successio, nihil
sane insigne aut memorabile in se habuit.
V.
Abram autem patre Thara natus est, post diluvium
anno millesimo et septuagesimo. Abram uxor
Sara dicta est: primaque eis in regione Chaldaeorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.