PL 20, col. 960

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

condignas referre gratias pusillitas nostra non
praevalet, fratres charissimi. Nam ut venerandas
Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit:
deinde ut hanc honori eorum fundare basilicam
valeremus, ipse largitus est: et hodie ut adepti
summorum sacerdotum praesentiam, dedicationem
celebrare mereamur, ipse concessit. Convenerunt
enim sancti antistites, et apostolici viri, ad persolvendum
beatissimis patribus, et praeceptoribus suis
debitae devotionis obsequium, ut ubertate plenissima
benedictionum spiritualium ditaremur; licet importunitas
barbarorum maximam partem celebritatis
diei hodierno subtraxerit, ne caeteri sancti antistites,
quos interfuturos credidimus, advenirent. Jam qui
sunt isti quorum beatis reliquiis illustramur, hinc incipiam
numerare. Primo in loco Joannes Baptista est,

ultimus quidem, sed maximus Prophetarum: novissimus 337
tempore, quia omnis Lex, et Prophetae
usque ad Joannem [(Matth. XI, 13)]
; sed merito prior,
et dignitate praestantior, quia ita de illo Christus loquitur
ad Judaeos: Quid existis in deserto videre?
Prophetam? dico vobis et plusquam prophetam. Hic
est enim de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum
meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.