PL 20, col. 961

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

[(Ibid., 8)] .
Uno testimonio Salvatoris beatissimus
Joannes Baptista et angelus, et apostolus, et propheta
praecipuus declaratur. Vere enim Dei est angelus,
qui praecursor, et nuntius Christi est: vere
apostolus est, qui missus a Deo est, destinatus
enim nuncupatur apostolus. Fuit, inquit, homo missus
a Deo, cui nomen erat Joannes [(Joan. I, 6)]
. Idcirco
autem sanctus ipse propheta dicitur, et plusquam
propheta, quia Christum et sua, et omnium
prophetarum voce praedictum, digito meruit demonstrare;
dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit
peccata mundi [(Ibid., 29)]
. Post hunc habemus Andream
beatissimum, primum Joannis ipsius discipulum,
deinde Salvatoris; quem priorem Christus
apostolum scribitur elegisse. Erat, inquit, Andreas
frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab

Joanne, Ecce Agnus Dei, et secuti erant eum. Invenit
hic primum fratrem suum Simonem, et dixit ei:
Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
Et adduxit eum ad Jesum [(Ibid., 40)]
. Tertius beatus
Thomas, qui post resurrectionem Christi solus desideravit,
solusque obtinuit, ut membra Christi curiosis
quidem, sed utique dignis manibus contrectaret.
Ardentis siquidem desiderii fuit illud, non incredulitatis,
quod condiscipulis suis, qui ipso absente
Dominum viderant, ait: Nisi videro, et contrectavero,
non credam [(Joan. XX, 25)]
. Erat enim
valde anxius, ne non et oculis frueretur eo quod
corde credebat; ne privaretur aspectu illius lucis
qua se caeteri apostoli illuminatos gloriabantur. Satiavit
esurientem Dominus, cujus manet illa promissio:
Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur
[(Matth. V, 6)]
. Apparuit secundo Apostolis [(Joan. XX, 26)] ,
ut Thomae desiderium adimpleret:
profuit cupiditas ejus et caeteris; nec ipse minus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.