PL 20, col. 962

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

aliquid habet, quia posterior Christum videt.
Nam detrimenta prioris aspectus visu pariter, et attactu
compensat; qui utique, si juxta opinionem
quorumdam infidelis fuisset, Christus illi post 338
resurrectionem suam apparere non fuerat dignatus.
Scriptum est enim: Quoniam invenitur ab his
qui non tentant eum: apparet vero his qui fidem habent
in ipsum [(Sap. I, 2)]
. Quod autem dixit illi Salvator: Noli esse incredulus, sed
credens [(Joan. XX,
27)]
; et: quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt,
et crediderunt [(Ibid., 29)]
; informare in eo voluit
omnes postea credituros, ut populus noster, similis
Thomae qui absens erat quando apparuit Christus
apostolis, relationi eorum indubitatam fidem
commodet; nec exigat in carne conspicere quem
testimonio apostolorum, post passionem crucis resurrexisse,

et visum fuisse didicerit. Neque enim
postquam regressus est ad coelos, solis in hoc
mundo virtutibus praesens, debet quotidie pro cujuscumque
voluntate, singulis, universisque credentibus,
in corpore apparere. Sufficiat nobis, quoniam
sancti Thomae curiositas, ambiguitatis futurae scrupulo
satisfecit. Quod enim absens fuit, quod avidius
et videre, et attrectare Dominum perquisivit, totum
nostrae procurabatur saluti; ut evidentius nosceremus
resurrectionis Dominicae veritatem, quam
beatus Thomas ob necessariam curiositatem providenter
reprehensus affirmat, dicens ei: Dominus
meus, et Deus meus [(Joan. XX, 28)]
. Quartus Lucas est
evangelista, qui beatos Apostolos pari merito subsecutus,
et Evangelii librum, et Actus Apostolorum, miranda

examinatione conscripsit. Horum quatuor beatas
habemus in praesenti reliquias, qui regnum Dei, et
justitiam praedicantes, ab incredulis, et iniquis occisi,
Deo semper vivere operationum suarum virtutibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.