PL 20, col. 966

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

beatae recordationis virum, confessorem
Basilium, Ecclesiae Caesariensis antistitem, cujus
eloquentia singularis, et sermo Apostolico sale conditus,
paupertatem mei retundit ingenii. Quid enim
a me inferri novum potest quod non ille in eorum
laudibus ubertate eloquii sui opulenter effuderit,
copiose ornaverit, signanter expresserit? Ingentis
quippe difficultatis est, easdem virtutes diversis sermonibus
praedicare. Aggrediar tamen instituendae
dilectionis vestrae causa, vel historiam replicare gestorum.
Milites erant isti in partibus minoris Armeniae
constituti, florentes aetatibus, corporum proceritate
sublimes, experientia belligerandi laudabiles,
stipendiis militaribus virtutum suarum merito honorati,
et, quod haec omnia supergreditur, Christiani;

atque ad omnem probitatem morum, bono venerandae
religionis ornati, et spiritualibus armis doctrinae
coelestis instructi. Statim denique ubi tuba
persecutionis increpuit, fortissimos Christi milites
amor fidei praecinxit ad bellum. Nam cum feralia
edicta sacrilegi regis proponi a judicante
coepissent, quibus praecipiebatur ne quisquam vel
privatus, vel miles, Christianum proferre nomen
auderet, sed ut omnis populus sacrificare daemoniis
cogeretur; sponte prorumpunt in medium, Christianos
se esse clarissima voce testantur, seque ab hoc
salutari cultu nullis terroribus divelli posse pronuntiant.
Intuitus constantiam juvenum terribilis
persecutor, seposita auctoritate, blandis eos hortatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.