PL 20, col. 969

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

cursus sui metas aspiciens, de proxima
consummatione gaudebat, fideli tolerantia promissum
Dei munus exspectans. Sed unus ex eorum
numero, brevissimi adhuc, et jam supremi doloris
impatiens, rogare miser coepit ut ad balneas duceretur.
Miles interea, cui sollicitudo injuncta fuerat
ut illud mortis lavacrum victis quibusque reseraret,
dum curiosis oculis de loco sublimi agonem virorum
spectat insignium, rei exitum captans, videt ducem
coelestis militiae descendentem cum multitudine angelorum,
et fortissimis bellatoribus claras vestes, atque
opima singillatim 344 praemia erogantem, quae
solus ille miserabilis cujus fidem diabolus fregerat,
non accepit. Ducitur infelix ad balneas; ibique confestim
caloris afflatu, quo se animandum crediderat,
exanimatus, et vitam perdidit, et coronam. Luctuosum

facinus gratulatio inopinata subsequitur. Repente
ejus locum supradictae visionis admirator invadit;
nudat membra optato supplicio; se esse
Christianum clamore ingenti congeminat, quem
spectaculi illius admirabilis virtus, subito ex Gentili
verum fecerat Christianum. Tenetur continuo professionis
suae reus; ligatur volens, et secantibus
vinculis crudeliter innodatur; perseverat adstrictus,
gloriatur in poena, spe divinae remunerationis effertur.
Crescit inter supplicia fides Christi: augetur
inter tormenta dilectio. Nam sensu apostolico testabatur:
Me nulla suppliciorum vis, nulla immanitas
tormentorum poterit separare a charitate Dei, quae est
in Christo Jesu Domino nostro [(Rom. VIII, 9)]
. In mediis
cruciatibus novus martyr, instruente Spiritu

sancto, eruditur et proficit; moritur et triumphat.
Trinitas adoranda testem suum inter poenas fideliter
permanentem, martyrio ipso ad vicem baptismi,
gloriosius et abluit, et emundat, et ad coelorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.