PL 20, col. 970

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

regna perducit. Commoritur denique quadragesimus
iste sanctus cum sanctis, ut sacer numerus,
quem Salvator jejuniis honoraverat, compleretur;
sicut ipsi beati martyres orasse memorantur. Post
haec jussit carnifices, defunctorum corpora longius
transportata ignibus concremare. Relinquebant
unum, qui adhuc vivere putabatur, si forte mutaret
in pejus ipsa solitudine voluntatem. Ibi ejus venerabilis
mater, quae talem filium bono sapientiae coelestis
lacte nutriverat, cucurrit ad cadaver spirantis
filii, et propriis eum manibus vehiculo quo corpora
aliorum congesta ad pyram trahebantur, imposuit.
Vade, inquit, nate, istam bonam viam, salvus cum
coaetaneis tuis, et gloriosus ad Dominum. O admirabilis,
et vere digna mater martyris! quinimo et ipsa
jam martyr; quae propriis visceribus non pepercit,

dum sua membra pro Christi nomine puniri laetatur
in filio. Jam vero nec illud in postrema parte reticemus,
quod cum cineres exustorum corporum,
mandato persecutoris, in fluvium jacerentur,
non defuerunt religiosae manus, quae partem
cineris 345 vel furto eriperent, vel pretio compararent.
Hinc et Ecclesia Caesariensis exsultat, et
nostra fraternitas non immerito gloriatur, reservatum
sibi providentia Dei salutare munus intelligens.
Portionem reliquiarum sumpsimus, et nihil nos
minus possidere confidimus, dum totos quadraginta
in suis favillis honorantes amplectimur: sicut illa
in Evangelio [(Matth. IX, Luc. VIII)] fidelis mulier
quae per fimbriam Christi salvata est, oram tenuit
vestimenti, et virtutem divinitatis exegit: attactu

fimbriae medelam credenti fides traxit, et salutem
quam praesumpserat, acquisivit. Itaque pars ipsa
quam meruimus, plenitudo est; dividi enim quadraginta
isti martyres ab invicem nullo modo possunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.