PL 20, col. 971
Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne
quorum sunt inseparabiles et indiscretae reliquiae.
Nam sicut animas eorum igneus ille Spiritus
Dei, salutaris fidei unitate conjunxit ( Erat enim [(Act. IV, 32)]
omnium credentium cor unum, et anima
una ), ita etiam membra eorum concremans ignis in
unum favillae corpus redegit. Habemus ergo et hos
quadraginta, et praedictos decem sanctos, ex diversis
terrarum partibus congregatos; unde hanc ipsam
basilicam eorum meritis dedicatam, CONCILIUM
SANCTORUM nuncupari oportere decernimus. Dignum
est enim, ut ad tantorum Martyrum venerandas reliquias
processuri, ad CONCILIUM SANCTORUM nos procedere
fateamur. Tot igitur justorum patrocinio adjuvandi,
tota fide, omnique desiderio, supplices
secundum eorum vestigia curramus; ut ipsis intercedentibus,
universa quae poscimus, adipisci mereamur,
magnificantes Christum Dominum tanti
muneris largitorem; cui omnis honor, virtus, et
gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia,
et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum.
Amen.
SERMO XVIII. DE DIVERSIS CAPITULIS OCTAVUS. Seu responsio S. Episcopi ad Serminium de villico iniquitatis.
Servo Christi SERMINIO GAUDENTIUS episcopus.
346 Sapientem virum semper convenit dicta sapientiae
cogitare, hisque intelligendis omne acumen
ingenii, omnem vigorem mentis intendere. Et idcirco
tu, qui et mundanae sapientiae litteris eruditus es,
et veram Dei sapientiam per sacras litteras didicisti,