PL 201, col. 1079

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

decimam in Hanepha, decimam in Brathcozzim. In
Kercich beneficium pretio receptum. In Flattina
beneficium herradi pretio receptum. Similiter Dudlingin,
in Unkilbach, in Brubach, in Crichesdorp,
in Walerdop, in Geislere. Mansum in Wosnich,
mansum in Kessenich. Duas partes vinearum in
Brubach, quod dedit vobis comes Thuringiae Ludewicus
pro anima matris suae Gunegundae. Praedium
in Vennehusen, in Spele, in Wolpinrode, in Godingouin,
in Auvich, in Dalehusin, in Reginsagen.
Praedium in Hanepha, a fratribus de Werdina per
concambium acceptum. Praedium in Ulpich, quod
Walterus de Roulant et uxor ejus Voda vobis contulerunt.
Item decimas in Ghimminich. Decimas in
Geseche, quae a dioecesanis episcopis canonice sunt

collatae. Donationem quoque decaniae absolutam in
qua mons ipse situs est, sicut ab archiepiscopis
Coloniensibus vestro monasterio rationabiliter est
collata. Sane advocatis quibus pro tempore monasterii
advocatia commissa fuerit, interdicimus ne
aliunde advocatum constituant, neque de rebus ad
sua stipendia conferendis, neque de his quae pro
justitiis persolvuntur, amplius exigant, quam Annonis
archiepiscopi deliberatione constat esse praevisum.
Decernimus ergo, etc.
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae sedis
episcopus.
Ego Paulus, Praenestinus episcopus

Ego Petrus, tit. S. Susannae presbyter cardinalis.
Ego Jacintus, diaconus cardinalis S. Mariae in
Cosmydyn.
Ego Gratianus, SS. Cosmae et Diamani diaconus
cardinalis.
Ego Matthaeus, S. Mariae Novae diaconus cardinalis.
Data Romae apud Sanctum Petrum, per manum
Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis
et cancellarii, XIV Kal. Decembris, indictione
XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus
vero domni Lucii anno I.
VII. Monasterii S. Petri Cerretensis, dioecesis Volaterranae, protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat. [(Romae ap. S. Petrum, Nov. 26.)] [MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App. p. 108.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis MAURO, abbati monasterii Sancti Petri de Cerreto,
ejusque fratribus, tam praesentibus quam
futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati
convenire dignoscitur animo nos decet libenti
concedere et petentium desideriis congruum suffragium
impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.