PL 201, col. 1080
Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne
vestris justis postulationibus clementer annuimus,
et praefatum monasterium, in quo divino mancipati
estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione
suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus,
imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus
qui secundum Deum et Beati Benedicti
Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur,
perpetuis temporibus ibidem inviolabiliter observetur.
Praeterea quascunque possessiones, quaecunque
bona idem monasterium impraesentiarum juste et
canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum,
largitione regum vel principum, oblatione
fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino,
poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. In quibus haec duximus
propriis exprimenda vocabulis: locum ipsum in
quo praescriptum monasterium situm est, cum omnibus
pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Salvatoris
de Fungeto cum omnibus pertinentiis suis. Decimam
praeterea agriculturae vestrae, sicut a quadraginta
retro annis inconcusse tenuistis, et hactenus possidetis,
nihilominus vobis auctoritate apostolica
confirmamus, ita videlicet ut nulli, nisi hospitali
vestro, dare cogamini. Liceat quoque vobis clericos
et laicos, e saeculo fugientes liberos et absolutos,
absque alicujus contradictione ad conversionem
recipere et in vestro monasterio retinere. Cum
autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis
januis clausis, campanis non pulsatis, exclusis
excommunicatis et interdictis, submissa voce divina
officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius
loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni
et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint,
nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint,
nullus obsistat; salva tamen justitia illarum
ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus
possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere,
seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata
et integra conserventur eorum pro quorum
gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus
omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum
ecclesiastica saecularisve persona, etc.
ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER, SANCTUS PETRUS,
SANCTUS PAULUS, LUCIUS PP. III.
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Theod. Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus.
Ego Petrus, presb. cardinalis tit. Sanctae Susannae.
Ego Vivianus, presbyt. card. titulo Sancti Stephani
in Coelio Monte.
Ego Hugo, presbyt. card. tit. S. Clementis.
Ego Arduinus, tit. S. Crucis in Jerusalem presb.
card.
Ego Matthaeus, presb. cardinalis tit. Sancti Marcelli.