PL 201, col. 1092

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

recordationis praedecessores nostri, Adrianus et
Alexander Romani pontifices, scriptis suis indulsisse
noscuntur.
Indulgemus insuper, sicut a praedictis antecessoribus
nostris indultum esse dignoscitur, ut prior
loci vestri qui pro tempore fuerit, pro ipsis decimis,
libere possit securitatem terrae praestare. Liceat
quoque vobis clericos et laicos, e saeculo fugientes
liberos et absolutos, absque alicujus contradictione
ad conversionem suscipere et in vestra ecclesia retinere.
Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum,
post factam in eodem loco professionem, sine
prioris sui licentia, fas sit de claustro discedere;
discedentem vero absque communium litterarum
cautione nullus audeat retinere. Praeterea sententiam,

quam venerabilis frater noster Henricus,
Gradensis patriarcha, et bonae memoriae Ildebrandus,
basilicae Duodecim Apostolorum presbyter cardinalis,
tunc apostolicae sedis legatus, super controversia
inter vos et Dominicum Plebanum S. Bartholomaei,
de quibusdam parochialibus domibus,
scilicet super domibus Justorum, Maurocenorum,
Gradonicorum, Graecorum, Leonardi Fradelli et
Dominici Aurei, quas quisque sui juris esse dicebat,
quondam diutius agitata rationabiliter protulerunt,
sicut in authentico scripto illorum exinde facto
noscitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus.
Sepulturam quoque ipsius loci liberam
esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae
voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi

forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat,
salva tamen justitia illarum ecclesiarum a
quibus mortuorum corpora assumuntur; statuentes
ut nullus sine vestro consensu parochianis vestris
in infirmitate positis poenitentiam dare aut eos
inungere, vel ad sepulturam recipere audeat, nisi
salva justitia ecclesiae vestrae sacris canonibus instituta.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore,
vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia seu violentia praeponatur,
nisi quem fratres communi consensu vel fratrum
pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Augustini
Regulam, canonice providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
ecclesiam vestram temere perturbare, aut ei

possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet
vexationibus fatigare, sed omnia integra
conserventur eorum pro quorum gubernatione ac
sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura,
salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani
episcopi canonica justitia. Si qua igitur in
futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc
nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam
temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita,
nisi reatum suum digna satisfactione correxerit,
potestatis honorisque sui dignitate careat,
reamque se divino judicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac
sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.