PL 201, col. 1093

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae
ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco
sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant
et apud districtum judicem praemia aeternae
pacis inveniant. Amen.Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli Sanctae
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Theodinus, Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus.
Ego Paulus, Praenestinus episcopus.
Ego Petrus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae.
Ego Vivianus, presbyter cardinalis tituli Sancti
Stephani.
Ego Gratianus, diaconus cardinalis SS. Cosmae et
Caeciliae.
Ego Hugo, presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis.
Ego Arduinus, presbyter cardinalis tituli S. Crucis
in Jerusalem.
Ego Matthaeus, presbyter cardinalis tituli Sancti
Marcelli.
Ego Laborans, presb. card. Sanctae Mariae trans
Tiberim tit. Calixti.
Ego Hyacinthus, diacon. cardin. Sanctae Mariae in
Cosmedin.
Ego Rainerius, Sancti Georgii ad Velum Aureum
diaconus cardinalis.

Damiani.
Ego Rainerius, diac. card. Sancti Adriani.
Datum Laterani, per manum Alberti S. R. E.
presb. card. et cancell., VI Idus Januarii, indict.
XIV, Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus
vero domni Lucii papae III anno I.
XXIII. G. abbati Vizeliacensi et ejus successoribus usum mitrae concedit. [(Laterani, Jan. 13.)] [LAUNOII Opera omnia, t. II, pars I, p. 288.]
LUCIUS III episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis G. abbati, et fratribus Vizeliacensibus,
salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres nostri episcopi et cardinales nos suppliciter

et devote rogarunt, ut monasterium vestrum,
pro reverentia Beatae Mariae Magdalenae, cujus ibi
corpus quiescit, largitionis nostrae studeremus munere
decorare, ut ex hoc magis apud homines celebre
fieret, et majoris venerationis in posterum
haberetur. Ut igitur de largitione gratiae apostolicae
sedis valeat amplius gloriari, et in majori apud
homines veneratione haberi, tibi, fili abbas, tuisque
successoribus usum mitrae de consueta benignitate
apostolicae sedis concedimus, et ut ea in praecipuis
solemnitatibus, et processionibus monasterii,
in conciliis Romanorum pontificum, consessu episcoporum
et mortuorum exsequiis libere uti possitis,
clementius indulgemus.
Datum Laterani Id. Januarii.
XXIV. Pacem inter monachos et burgenses Trenorcienses confirmat. [(Laterani, Jan. 15.)] [JUENIN, Nouv. Hist. de Tournus, Preuves, p. 179.]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.