PL 201, col. 1401

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

quod cupio? Ego tamen nequeo non amare quod
amo, nec minus subinde in summam desideriorum
suorum contumax flamma ferventis amoris attollitur,
etiamsi superjectae difficultatis obice reprimatur.
Habet enim et hic suum non improba dilectionis
improbitas, ut plerumque dum assequi cupita
non possumus, quod negat impossibilitas ardentius
cupiamus. De caetero vestrum est, omnimodis procurare,
ut non ablatum nobis sit, sed dilatum, quod
de adventu vestro pia fuerat familiaritate dispositum.
Dehinc vero quod status nostri notitiam dari
vobis per litteras postulastis, ex illa nimirum prodiit
charitate, qua vestrum non immerito facitis,
quidquid nobis pepererit vel prosperitas laetum, vel
sinisteritas luctuosum. Et nos quidem et Claraevallis

vestra per gratiam Dei satis prospere agimus;
excepto quod novissime diebus istis non leviter nos
tetigit manus Domini: quos, ut utriusque parentis
orbaremur solatio, una die dira valde perculit, in
abbatis absentia, mors prioris. Nos autem alterius
gementes obitum, alterius reditum praestolantes,
inter moerores et gaudia medii suspiramus - inde
utique magis tristes, quod praedicti Patris adventum,
quem jamdiu inaniter sustinemus, prae taedio morae
sperare desinimus.
XVI. Ad religiosos in Germania constitutos.--Conventus Claraevallensis, abbatibus Germaniae participationem orationum, etc. communicat.
Scimus, fratres, quod supernorum dona charismatum
fraternae participationis communione proficiunt,
et eo copiosius intra possessorum suorum mentes
exuberant, quo largius in subsidia proximorum derivatione
quadam traducis charitatis emanant. Inde
est, quod in nostrae fraternitatis suffragia requisiti,
votis vestris libenter annuimus, concedentes utique
vobis perpetuum Deo in orationum nostrarum participatione
consortium; ut et nos, quod oppido postulamus,
communione vestrarum gratum Deo participium
consequamur. Sic enim dum nostra in
alterutrum bona dividimus, in amorem Dei sub vinculo
pacis mentes intimas adunamus: et quod divinitus
habebatur in singulis, hac unitate proficit
universis. Quapropter monemus vos et exhortamur

in Domino, ut jam deinceps hujus communionis intuitu
ad gratiam Dei nobis et vobis pariter promerendam
in divini operis ministerio studiosius vigiletis,
plena manu in benedictionibus seminantes,
quod plena tandem falce in aeternis messionibus
colligatis. Expandatur in cordibus vestris justitiae
suae, ostium claudatur ineptiis, et amor saeculi, vel
saecularium potestatum divini amoris custodiae postponatur.
Ipsae quoque necessitudines naturales in
affectibus vestris non praejudicent veritati; quia
nec regnum Dei caro et sanguis assequitur; nec
vobis ullatenus expedit, ut si pro Christo saeculum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.