PL 201, col. 1402

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

reliquistis, Christum pro saeculo reciprocatione
damnabili relinquatis.
XVII. Ad conventum Mortuimaris.--Afflictos hortatur ad exerendam virtutem, et patientiam exhibendam.
Audito surgentis fremitu tempestatis, quam contra
vos et domum vestram flatus diabolicae malignitatis
exagitat; instamus qua possumus prece
sollicita dormientem denuo suscitare Jesum, ut
surgat nunc, et opituletur vobis, et in tanta vos
necessitate non deserat. Speramus autem, et in
ipso confidimus, quod surgens surget ventis imperaturus
et fluctibus, ut fiat ex commotione tranquillitas
et statuta procella turbationis hujus in

auram, mitescant et sileant fluctus ejus. Vobis autem,
charissimi, oportunitas indulta est exerendae
virtutis, ut quid in pace profeceritis, in persecutione
monstretis: et nunc de thesauris vestris explicetis
ad meritum, quidquid negotiantibus vobis venisse
putatis in lucrum. Ecce enim super vos quasi picea
nox caliginosae tribulationis oppanditur; sed agite,
ut nox sicut dies illuminetur, fiatque nox ista illuminatio
vestra in deliciis vestris, cum effulserit in
obscuritate turbinis, quod olim accendistis in lumine
claritatis. Sic enim scriptum est: In die
mandavit Dominus misericordiam suam et nocte
canticum ejus [(Psal. XLI)]
. Quod est hoc canticum,
nisi gratiarum actio et vox laudis; in quam tunc

praecipue jubemur erumpere, cum gravius contra
nos mala vitae praesentis erumpunt? Ad hoc canticum
invitabat discipulos, qui dicebat: Omne gaudium
existimate, fratres mei, cum in varias tentationes
incideritis [(Jac. I)]
. Et ne qua dubietas de vehementia
tentationis obrepat, attendite quod alius
non alio spiritu praedicavit: Fidelis est, inquit, Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis;
sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis
sustinere
[(I Cor. X)]
. Vos ergo, fratres, ponite in
cordibus vestris patientiam servare continuam:
et de malitia illusoris lucrum facite charitatis.
Rectas facite vias vestras, et studia vestra ad
Dominum dirigantur: ut fiat in vobis, quod legitis.
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque

ejus convertet ad pacem. Quis enim nocebit
vobis, si boni aemulatores fueritis? Perseveret in
vobis disciplina Ordinis, fraternitatis amor, sinceritas
charitatis: et jam nulla timeatur adversitas,
ubi nulla dominatur iniquitas. Vivat in vobis timor
Dei, saeculique contemptus, et victa sunt omnia. Nos
quoque juxta quod ipsi petitis, ad dominum regem,
aliasque personas, nuntios litterasque direximus;
sperantes, quod in proximo vobis pax et
tranquillitas oportune subrideat, dummodo virga
disciplinae quam geritis, nec decidat his flatibus,
nec arescat.
XVIII. Ad Batoniensem episcopum, et abbatem Fordensem.--Commendat causam monachorum de Fontibus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.