PL 201, col. 1403

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne · Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae (Aimericus Antiochenus; Terricus Templ

Pro causa fratrum nostrorum de Fontibus, quae
a domino papa vestrae committitur pietati, vobis
quidem de superfluo scribimus; cum credamus,
satis superque vestris pectoribus insitum, ut judicetis
in justitia pauperes, et arguatis in aequitate
pro mansuetis terrae. Causa quoque ipsa, sicut bene
confidimus, ita fovetur beneficio juris, ut non multum
debeat officio judicantis. Verum, quia sic eis
visum est, visum est et nobis, ut vestram humiliter
excellentiam imploremus; quatenus intret in conspectu
vestro gemitus afflictorum; nec patiamini,
ut illius pauperes legibus onerentur iniquis, qui

humanae diffinitionis judicia statera ponderaturus
est aequitatis. Veniet, veniet dies illa, quidquid interim
Christi pauperes patiantur, quando stabunt
in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt
et qui abstulerunt labores eorum. Perhibemus
autem et nos testimonium veritati, quod vir
venerabilis D. Philippus, cujus verbo dominus Eboracensis
videtur inniti, tanquam ille ex parte conventus
et causae abrenuntiaverit et querelae, contra
omnino asserit et testatur, hoc solum se dixisse
commemorans, expedire magis eis misericordiam
sui et patroni et pontificis exspectare, quam cum
eo sub dubiae litis marte contendere. Quocirca rogamus
vos et obsecramus in Christo Jesu, ut quemadmodum

accepistis a domino papa, quomodo vos
oporteat ambulare, et in causae examinatione procedere,
ita Patres, agere studeatis, et commissum

Anno ab Incarnat. Domini 1164 missa est haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.