PL 201, col. 1404

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne · Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae (Aimericus Antiochenus; Terricus Templ

vobis negotium juxta mera causae merita diffinire.
Scitis enim, quam periculosum sit deferre personae
si exinde contingat aliquid deperire justitiae.
XIX. Ad Albanensem et Praenestinum episc.--Rogat, ut eorum malefactores coerceantur.
Cur eos disjungat vel apex unus in litteris, qui
uno junguntur apice dignitatis: vel cur diversitas
quaeratur in chartulis, ubi simplex viget unitas charitatis?
Duobus ergo vobis scribimus, tanquam
uni; quia dum in uno quolibet suscipimus alterum,
singularem affectum colimus in pluralitate duorum.
Domesticus vobis est Ecclesiae nostrae status, a quibus
non peregrinatur affectus. Posita est, ut scitis,

inter gentes indomitas, et Gallica fortitudine contumaces;
quae dum sua per intemperantiam prodigunt,
aliena per violentiam diripiunt et praedantur.
Ideoque mediante sollicitudine vestra rescriptum
nobis petimus sedis apostolicae prorogari: quo
archiepiscopis et episcopis terrae nostrae generalis
mandati statuatur auctoritas, ut de malefactoribus
nostris plenam nobis justitiam faciant, nec in eos
aliqua postmodum absolutio prodeat, si digna satisfactio
non praecedat. Cessent a sacri participatione
mysterii villae, oppida, civitates, quandiu ibi B.
Remigii praeda constiterit; ut proveniat nobis rerum
indemnitas amotarum, dum illis interdicitur solemnitas
divinorum. Haec interim per vos, et quidem
magna deposcimus; in quibus si nobis dilectio

vestra responderit, fiet, ut cum oportuerit, majora
poscamus.

epistola a patriarcha Antiochiae regi Francorum Ludovico,
ita se habens.
AIMERICUS Dei gratia sanctae sedis apostolicae
Antiochiae patriarcha LUDOVICO, regi Francorum illustri,
salutem et patriarchalem benedictionem.
Regiae majestati decebat nos semper laeta scribere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.