PL 202, col. 1085

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

instruitur. Nec credendum quod semper vena cordis
evacuetur perniciose, cum pie inciditur; quin potius
de effusione charitatis commodius fluit et liberius.
Partito itaque labore operis, quod a te injunctum
suscepi, hic meam magis erubescere coepi putrefactam
conscientiam in operibus mortuis, unde tuam
aliorumque sanctorum qualis sit vel esse debeat ex
libris sanctis studiosius investigavi. Rem vero difficilem
et grandem pro tarditate ingenii, brevi unoque
sermone non potui expedire, et idcirco in prolixitatem
excessi. Aliud quoque me protraxit in
longum sermonem, ut saltem tandiu ad se includeretur
conscientia, quousque legeretur vel tractaretur
de conscientia. Perutile namque est conscientiam

lentis et diuturnis confricationum meditationibus
ad se ipsam confovere ut laeta quiescat, ut fecunde
incalescat, ut sole lustrata et illustrata se ipsam in
seipsa recognoscat. Putas si se agnosceret pulchra
inter mulieres, quod deinceps post vestigia gregum
a se abiens paludosa itinera incideret, et hoedos
lascivae carnes pasceret? Putas quam aegre relicta
dulcedine et pinguedine sua, inter ligna silvarum
veniret, si quanti boni sit conscientia, devota et Deo
grata cognosceret? Putas vel ad punctum abstinere
amplexu sponsi patienter ferret, si verba tenuisset?
Sed misera, sed caeca, sed stulta quia amplexatur
stercora, quia amat tenebras, et quod miserius est,
quaerit etiam miseriam cum miseria. Nam quod in
mundo sublimius, hoc miserius est et miserabilius.
Sed ab ista miseria ambitionis, illa non illam quae
in itinere obsistit, miseria retrahit difficultas, quia
non miseria aestimatur. Fallax gratia et vana pulchritudo
magnae meretricis calice aureo bibentis,
sed felicitas. Revera autem infelicior est illa miseria,
qua anima interficitur, quae est prosperitas stultorum,
quam miseria qua corpus exacerbatur, quae
est poena malorum. Utriusque autem miseriae stimulum
bona conscientia non sentit. Itinerariam
miseriam non sentit, quia non egreditur ad viam
illam malam quae ducit in infernum. Mansionariam
nihilominus evadit, quia clausit januam qua ingreditur
mors ad animas nostras. Sicut enim egredi

recusat, quia leo in itinere est; sic januam pandere
vitat, quia corvus in fenestra est. Abhorret autem
aeque et nigredinem corvi et ferocitatem leonis,
nigredinem ne dedecoretur, ferocitatem ne devoretur.
Forsitan, inquiens, absorbuisset nostram pulchritudinem
macula corvi, vel teneritudinem gula
leonis, nisi Dominus adjuvisset nos, ne diluvium
expositum immergeret, et malam bestiam de itinere
tollendo, ne Joseph ad fratres venientem devoraret.
Docet in Evangelio Dominus quomodo claudere se
debeat intra se conscientia dicens: Intra, inquit, in cubiculum tuum
[(Matth. VI, 6)]
. Quod est cubiculum
tuum, nisi conscientiae secretum? Quod ostium
nisi os tuum? Cum itaque oraveris, intra cubiculum
tranquillae et quietae mentis, ubi est Dominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.