PL 202, col. 1086
De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne
qui habitat in Sion, et in pace factus est locus
ejus, atque ibi loquitur ad cor Jerusalem.
Intrat, inquam, in cubiculum ut voce sua cor
clauderetur ad Dominum, clauso ostio exteriorum
sensuum. Uxor enim illa quae non per arterias gutturis
aerem totum molestat, sed secreto itinere
spiritus in spiritu et veritate Spiritum sanctum
pulsat, efficacior est in petitionibus suis, et statim
cum auditur, exauditur. Auditur autem sine pulsu
soni, quam cito movetur affectio cordis. Affectio
enim si Deo et sibi concordat, concentum coeli in
harmonia sua delectat. Cantat et Deus, psallit, imo
exsultat. Econtrario quidam qui quotidie orant et
cantant in aliis linguis et labiis, et ideo non exaudiuntur,
cum indignatione angelis dicunt: Cantavimus
vobis, non saltastis; lamentavimus, et non plorastis [(Luc. VII, 32)]
.
Quasi: Nec prosperitatibus nostris
congratulando adfuistis, licet quotidie in oratorio
decantaremus, nec molestiis nostris compassi
estis, licet usque ad lacrymas compungeremur.
De hujusmodi enim lacrymis, quae simulatione
funduntur vel cum impuritate in propheta legitur: Lacrymis vestris polluistis altare meum.
Potius enim
lacrymis suis polluitur conscientia, quam abluitur,
quae in delectatione peccati simulatorias effundit
lacrymas, nolens peccatum deserere, sed sic flendo
redimere et iterum peccare. Ita etiam dictum
est de oratione Judae: Fiat oratio ejus in peccatum [(Psal. CVIII, 7)]
.
Conscientia itaque pura et saltare,
id est congaudere sibi facit angelum cum cantaverit,
et plorare, id est compati cum lamentaverit. Gaudium
est enim angelis in coelis super uno peccatore
poenitentiam agente [(Luc. XV, 7)]
. Item alias
scriptum est, quia angeli pacis amare flebunt [(Isa.
XXXIII, 7)]
, videlicet super poenitentes compatientur.
Ecce quanti est conscientia bona. Soror angelorum
est, sed certe adhuc dum pendet ad ubera Ecclesiae
parva, quia ubera nondum habet angelicae
perfectionis, quae cum habuerit, veniet etiam usque
ad contubernium Dei. Conscientia bona titulus est
religionis, conscientia bona hortus est deliciarum,
conscientia bona est arca foederis, conscientia bona
est scyphus Joseph, in quo augurari, imo inebriari
solet; conscientia bona thesaurus est regius, conscientia
bona est aula Dei, conscientia bona est
liber signatus et clausus, conscientia bona est quidquid
delectabilius, quidquid pulchrius, quidquid
honestius, quidquid utilius, quidquid jucundius,
quidquid melius, quidquid salubrius potest dici vel
cogitari. Unicum et singulare apud pias mentes futurae
beatitudinis pignoris vinculum conscientia
bona. Nescit vaga de muteronis ( sic ) instabilitate circumferri.
Infra se reputat quidquid sensualitati obscurum
vel blandum se offert. Clara est etiam quae
nunquam marcescet conscientia, atris nubibus non
obumbratur: sole torrido non exuritur, pestilentia
non inficitur, vago recursu stellarum non relabitur.
Ploret mundus, rideat, omni volubilitate circumrotetur,
ardeat, pereat, transeat, nunquam marcescet