PL 202, col. 1087

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

conscientia. Subigatur ergo corpus in poena, jejuniis
maceretur, verberibus lanietur, equuleo distendatur,
gladio trucidetur, crucis supplicio affligatur,
quid ad conscientiam? In pelle morticina potius
scribuntur ista ad meritum coronae, quam infliguntur
pro delicto culpae. Et quae proinde ad conscientiam
molestia?
Quo, inquit conscientia, tortor maligne, acrius
pungis, eo decentius pingis pellem carnis meae quae
est una de pellibus Salomonis. Punctura tua est
mihi pictura. Cedo ergo pellem, ut pingas cum pungis;
pungendo enim et pungis et pingis. Pellem
pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro conscientia
sua. Extendis in supplicio pellem, sed tunc
magis apparet figura picta. Glorior de amictu vario.

Quando denique vermiculatas aspicio plagas,
quando candentia lilia, quando rosam de spina,
quando studia singularum virtutum, singulas depingunt
mansiones coelestium cellarum; quid gloriae,
quid gratiae tunc prae gaudio superebullit conscientia?
Utinam tanquam pavimentum substerneret illa
hora illi conscientiae. Quas tunc, o Deus, refocillationes
ore sacro caperet jejuna anima, quas eructationes
reciprocaret impinguata et dilatata conscientia?
Vellet, nollet, non se teneret a coruscatione
mirabilium quae facit Deus sibi, sicut non poterat se
continere Joseph plenus musto pietatis et compassionis.
Invidetne aliis hujus in omni conscientia
gratiam suam? Sed cum invidia tabescente, iterum

non habet. Estne difficilis, et quam pia sollicitudo
adire nequeat? Sed facile videtur ab his qui quaerunt
illam. Tardatne aperire ut taedio affectus resilias?
Sed praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis
se prior ostendat [ al. ostendit]. Estne pigrum [ al.
esne piger] ire ad illam? sed ad te veniet. Qui de
luce vigilaverit ad illam non laborabit. Assistentem
enim illam foribus suis inveniet. Quid plura de conscientia
dicam? Unum dico, quia cogitare de illa
sensus consummatus est, etiam qui vigilaverit ad
illam semper erit securus. Salva reverentia sapientiae,
utilius est currere ad conscientiam quam ad
sapientiam, nisi sapiens sit quae aedificet conscientiam.
Sed aequis passibus ad mentem veniunt sapientia

et conscientia, ut nunquam veniat sapientia sine
conscientia, nunquam conscientia sine sapientia. Ad
quem finem nihilominus incessu proportionali utraque,
et sapientia scilicet et conscientia, tanquam
vehiculum proprium animam deducunt, ex libro
Sapientiae a quo jam multa accepimus, videamus.
Sic autem utramque ad invicem copulamus, ut quod
de una dicitur ad aliam transferatur. Dicitur autem
in libro Sapientiae, de initio et de fine Sapientiae
sic: Initium illius verissima est disciplinae concupiscentia.
Cura ergo disciplinae, dilectio est, et
dilectio custodia legum ejus est. Custoditio autem
legum, consummatio incorruptionis est. Incorruptio
autem facit proximum esse Deo. Concupiscentia
itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.