PL 202, col. 1088

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

Ecce currus igneus et equi ignei, et auriga Deus
quo deferunt non amphoram, sed animam, ad regnum
utique perpetuum. Desideras regnum et praecipue
perpetuum. Attende et ascende non cursu
praecipiti et inordinato ut Satan, qui sicut fulgur de
coelo cecidit in gehennam, sed sicut aurora solis
consurgens et crescens usque ad perfectam diem.
Apprehende itaque disciplinam ubi caeduntur et
dolantur ligna cedrina. Si enim extra disciplinam
estis, ait Apostolus, ergo adulteri et non filii estis [(Hebr. XII, 8)]
.
Caesura vero disciplinae conquadratus
et coaptatus fabricae civitatis quae in quadro posita
est, in latitudinem, longitudinem, profunditatem et
altitudinem charitatis deductus, apprehende et tene
ipsam dilectionem. Qui autem diligit, legem implevit
[(Rom. XV, 8)] .
Est ergo dilectio custoditio legum. Quae denique
stipendia meretur, quae mandata servat? Si quis,
inquit Dominus, diligit me, sermones meos servabit et
Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem
apud eum faciemus [(Joan. XIV, 23)]
. Sed venienti
Domino oppone et expande palliolum incorruptionis,
ut involvas sindone tali non jam corpus
Jesu, sed ipsam Trinitatis gratiam ad te venientem
et in te manentem. Quid autem tunc Regi
saeculorum immortali invisibili facies, imo quid ab
eo accipies? Regnum profecto et diadema regni in
capite tuo. Erit denique et torques in collo tuo.
Regna ergo in regno conscientiae, nec non et sapientiae.

De his hactenus. Epistolam istam prae foribus
libri de conscientia volo appendi, ut delibatione
ista praegustata vel respuat lector, si male sapit
quod dicitur, vel avidius penetret interiora velaminis,
infra quod continentur plura, non solum de
conscientia, sed etiam de corde purificando, non
usquequaque inutilia. De emissione namque cordis,
de retentione, de effusione, de solutione, de amissione,
de reparatione, de recuperatione, breviter
quaedam subter annotata sunt.
Supputare anni et familiae alimenta tam est optimi
viri et prudentis, quam vivere non accidentaliter,
sed lege certa et justa. Vile enim opinioni bonae et
onerosum est, sive de manu, sive de mensa alterius
pendere. Numerato itaque et apud se reposito

sumptu temporis subsequentis, jamjam futurae quietis
solatia praelibare incipit homo prudens, non casu
fortuito vitam acturus, sed securitate laeta et probata.
Tempora proinde et temporum confert ad invicem
congrua subsidia, ne si vacuum viatico suo
tempus anni successerit, inopia redarguat hominis
pigri inertiam, et cum pausandi debeat invenire
otium, incurrat famis tormentum. Properat denique
exstinguere molestias exactoris quotidiano rugitu
intestinorum substantiam depraedantis, dum universaliter
rerum omnium abundantia redundans
excludit angustiam mensae et messis, ut sit mensis
ex mense continuatione frugalitatis, et Sabbatum
ex Sabbato conterminatione gaudii et otii. Rimatis
igitur internorum penetralibus et mentis recessibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.