PL 202, col. 1090
De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne
se credant habere innocentiam. Assignandum ergo
est quid sit conscientia, et unde dicatur, deinde
quantum ex occultis datur reminisci vel ex Scripturis
intelligi, velut partes imo species quasdam conscientiarum
subinferam, et ut gratia donaverit absolvam.
Primum tamen lectorem nostrum admonitum
esse in his litteris non scientiam quaerere, sed
conscientiam, habeat alias copiam lectionis, sive
divinae apud nostros, sive propheticae apud naturae
inquisitores domesticos ad eruditionem scientiarum,
habeat hanc membranulam ad investigationem
et informationem conscientiarum. Quid itaque
sit conscientia, non diffinitione, sed quadam descriptione
videamus. Conscientia est sui ipsius
scientia vel de bono sumens, vel de malo dissidens.
Fit autem planius quod dicitur sui ipsius
conscientia, si hoc requiratur de nominis etymologia.
Est autem etymologia hujus nominis talis, conscientia
est cordis scientia. Videtur forte secundum
hanc etymologiam non aliud esse conscientiam
quam scientiam. Nam cordis scientia est, sive quod
in corde est, ad concipiendam forinsecae propheticae
disciplinam, sive quae de corde intelligendo in corde
melius moratur et utilius consecratur. Utroque autem
genere dicitur cordis scientia, sed altero tantum
conscientia. Dupliciter enim intelligitur cordis
scientia, videlicet vel illa qua se novit in se
et per se, vel illa qua praeter se etiam alia novit ex
se. Cor enim et se novit sua scientia et multa alia.
Quando novit se appellatur conscientia, quando
praeter se alia, nominatur scientia. Denique de illa
sapientia quae in corde est, dicitur: Dedit Deus sapientiam
in corde Beseleel ad facienda omnia opera
sive ex auro, sive ex argento, etc. Item de quodam
dicitur, quia sapiens corde est et fortis robore (Job
IX, 4). Rursus de illa quae ad se non ad alia habetur
scriptum est: Utinam det mihi Deus, dicere haec de
sententia [(Sap. VII, 15)]
. Item: Os justi meditabitur
sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium [(Psal.
XXXVI, 28)]
. Multi proinde quaerunt scientiam, pauci
conscientiam. Et si forte tanto labore et sollicitudine
quaereretur conscientia, quanto sine dubio vana et
saecularis scientia, et verius apprehenderetur et fructuosius
retineretur. Si enim non longe a se penetret
et se intra se ipso doctore cum gratia investigans,
quid mirum si inveniretur? Imo mirum si invenire
aliud in se quam se posset, nisi forte ad
suam animam operante gratia inclinatam Dei imaginem
occuparet. Et si hoc esset, quid esset? Quid
enim est creatrix imago in imagine creata, nisi sapientia
in anima, nisi gloria in conscientia, nisi
sanctificatio in arca? Tunc enim se intelligit anima,
tunc illustratur conscientia, tunc cordis impletur
scientia, tunc in se Deum et in Deo mutua revolutione
recipit se ipsam, imago creata.
Ad hanc animae nostrae et verbi Dei refusionem,
gratia vices operatur cujusdam ministerialis utique
Dei, ut velit Deus in nobis infundi. Puritas vero