PL 202, col. 1091
De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne
suscipit praeparare animam, ne verbi majestas recuset
gremium cordis. Gratia deducit Deum ad hospitium
nostrum, puritas satagit circa fidele obsequium.
Gratia hospiti jam suscepto pocula infundit,
puritas venientem excipit. Istae sunt quae laetificant
animam justi, istae quae conscientiam gratam Deo
exhibent angelis et hominibus reverendam, sibi ipsi
pacatam et quietam. Hae sunt duae olivae et duo
candelabra lucentia ante Dominum. Duae quidem
sunt olivae, una qua compassione miseriarum nostrarum
reflectitur sublimis ille oculus majestatis,
ad sterquilinii nostri lamentabilem aegrotationem,
altera qua intestinorum corruptae cicatrices resperguntur,
et oculus faciei nostrae conturbatus ad medelam
inungitur. Duo nihilominus candelabra, unum
quo beneplaciti divini voluntas nostris mentibus
suggeritur, alterum quo remunerationis majestas
spei nostrae obtutibus jam offertur. Conscientia quae
sic duabus olivis et duobus candelabris clarificatur,
bona est et crassa et clara apud Deum et homines.
Bona simplicitate, crassa claritate, clara castitate.
Descriptio quaedam conscientiae sub imagine cujusdam mulieris.
De cujus habitudine ut tibi exemplum faciam,
non sub errore idololatriae, sed sub specie evidentioris
doctrinae, tale quid in animo finge quod ad
pietatem devotionis mentem compungat, et de visibili
exemplo ad invisibilem contemplationem animam
accendat. Pone itaque mensam varietate et
plenitudine diversorum ferculorum refertam. Constitue
Regem in diademate suo coronatum et omni
triumphali sublimitate insignitum, in capite et principaliori
loco residere, cui manus assistentium et
ministrantium tam ad cibum quam ad potum sedulissima
sit. Sint vasa aurea et argentea in omnem
usum, sint et pocula melle condita, sint ad nutum
obedientia palato et gutturi, quaecunque fuerint apposita.
Cithara et lyra et psalterium, auditus convivantium,
suis reficiant modulationibus. Vestes ibi
regiae, incessus juvenum et adolescentularum compositi,
mores honesti, et in tota familia summa
aequitatis censura, ad unguem componat omnia
usque ad minimum motum. Hinc inde tapetia sive
pallia opere plumario seu polymito contexta. Lectulus
floridus, laquearia cypressina. Quid plura? Dispositissima
ordinatione ordinata omnia, ita ut nihil
desit ad cultum aut supersit ad taedium. Vacet tamen
interim locus prae aliis spatiosus et speciosus,
reginae et matrifamilias singulariter praeparatus.
Forte occupatione a diversorio occupata, solemnia
Regis, mora sui adventus Regina illa differat. Omnium
interim et vultus et singultus, sedis illius repletionem
exoptent. Tandem veniens mulier, cujus
pulchritudinem sol et luna mirantur, et residens
claudat januas, et impleantur nuptiae discumbentium.
Scrinia mystica ad ultimum quaesita et reserata
nomen edicant in aula, et conscientia appelletur
haec domina. Petente autem sedem paratam a