PL 202, col. 233
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
auctoritates, quae Spiritum sanctum ex Filio
esse asseverarent. Ut veni coram, multivadis hinc
inde nodis quaestionum dissolutis postremo imperatori
magno illi dum reddo responsum, imperatoriae
celsitudini conveniens: auctoritate firmum,
reverendum gravitate, optimis propinquum rationibus,
Basilium, Athanasium et Cyrillum, magnam
singulorum eorum fidei lucernam, processionem ex
Filio asserentes, in medium produxi. Et quoniam
intuitus sum tunc imperii serenitatem intendere ad
divinae disputationis religionem, involucrum verborum
rimari subtiliter, gravissimosque disceptationum
labyrinthos solvendo sufficere, voluntatis multum
irrepsit de altissimo hoc negotio pertractare
diligentius. Huc quoque accessit Hugbaldi Ostiae,
ac Bernardi Portus magnorum pontificum, Joannes
quoque sanctorum Joannis et Pauli reverendi cardinalis,
iterata eadem prorepetitio multoties. Nihilominus
autem me de his ad scribendum illexit
plurima, quae inter Graecos Latinosque contrarietas
exaestuat: Graecus sane quod ex Patre solo Spiritus
Beatam et immortalem Trinitatem, quae per Jesum
Christum apostolis perspicue, ut possibile erat,
innotuit, gentium philosophi sub aenigmatibus valde
caliginosis abscondendo publicabant. Nam Plato
philosophus Dionysio talia de Trinitate scripsit:
Φραστέον δή σοι δι' αἰνιγμόν, ἵν' αὕτη ἡ δέλτος ἢ πόντου,
ἢ γῆς ἐν πτυχαῖς πάθῃ, ὁ ἀναγνοὺς μὴ γνῷ. Ὧδε γὰρ
ἔσχει περὶ τὸν πάντων βασιλέα. Πάντα ἐστὶ, καὶ ἐκείνου
ἕνεκα πάντα, καὶ ἐκεῖνο αἴτιον ἁπάντων τῶν καλῶν· δεύτερον
δὲ περὶ τὰ δεύτερα, καὶ τρίτον περὶ τὰ τρίτα.
quod Latinae sic sonat redditum orationi: « Dicendum
tibi per aenigmata, ubi ne liber seu ponti, seu terrae
in tabulis patiatur, qui legit non intelligat. Hoc
enim modo habet circa omnium regem: Omnia
est, omniaque propter illum, et ipse utique causa
omnium bonorum; secundum, circa secunda; et
tertium, circa tertia. » Plotinus quoque similia edidit.
Tria sunt, inquit, tempus excedentia et aeterna:
Bonum, mens et anima universitatis. Hoc est apud
nos: Pater, Verbum et Spiritus sanctus, quem
philosophi animam mundi nuncupaverunt. Verum
Timeus Locrensis Trinitatem ignorasse videtur,
Deum solitarium quasi confitendo: Unum, inquit,