PL 202, col. 234

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

procedat, vehemens apparet assertor; Latinus autem
aequaliter ex Patre ét Filio progressum ejusdem
Spiritus profitetur. Igitur quanquam non sim sufficiens,
omnino decorem veritatis tanti negotii enodare
(neque enim omne quod succenditur, in flammam
prorumpit) tamen in primis, opitulante Deo,
Latinae assertionis expromam consilium. Demum
Graecorum intentiones, cum insimulatione adversus
Latinos juxta vires meas, rationibus, exemplis, auctoritatibus
depellere ac diluere tentabo.
Sed enim ex consequentibus negotium, ex communibus
si quae reperiri queant conceptionibus, et
ex Scriptura quae a Deo inspirata est, eidem causae
fides praestabitur. Ad ultimum vero sanctorum Ecclesiae
pastorum testimonia, Constantinopoli multo

tempore quaesita, mihi assensum et favorem Latinorum
dogmati maxime praestantia, et tenorem fidei
eorumdem confirmantia, ut demonstrativos adjiciam
syllogismos. Namque horum inductione, ut arbitror,
facilius et expeditius, cui veritas paci faveat, considerari
poterit.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.

principium omnium est ingenitum; nam si genitum
esset, absque initio non foret principium, sed illud

ex quo prodiret. Filii vero et Spiritus nihil hic meminit.
Hoc quidem principium non solum excelsus
Deus, invisibilis et incorporeus, verum a Christianis
Pater censetur, solus sine causa existens, et
absque initio. Ex hoc autem proxime atque immediate
Filius juxta fecundam genitoris virtutem generatur.
Quo medio existente ex eodem Patre Spiritus
prodit, ut ex sua causa inexhausta et infinibili.
Ergo ex causa est Filius, et ex causa est Spiritus
sanctus. Qua de re ad dicendorum declarationem,
subobscura, nebulosique voluminis amans ex causis
provenientium, differentia, sub compendio hic distinguenda
est. Nam haec quidem manant et profluunt,
ut ex sole radius et lux; et odor ex musco
et balsamo: hinc vero profluunt omnino et non

manent, ut scintilla ex lapide cudendo, ac ex nubibus
coruscatio. Alia vero commanent et non separantur
ab eo in quo sunt, ut auditus, odoratus, gustus,
tactus: visus etiam, ut Aristoteli placuit, quorum
nullum cum suo principio numerum admittit,
nec aliqua per se insignitur personali differentia,
a sua causa existens indiscretum. Igitur quod profluendo
nequaquam suae causae commanet, incopulabile

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.