PL 202, col. 235
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
illi est, ut scintillae ac coruscationis exemplum
demonstrat.
Omnimodae quidem progressiones, prorsus secernunt
a causis causativa, et longius faciunt ea ab
ipsis, profluentia vero simul et commanentia suas
causas contingunt semper et arctius eis adhaerent,
quia de proximo suum conspicantur principium.
Et hic quidem profluentium modus est, qui minus
alienus videtur esse a Filio sanctoque Spiritu, Patre
ob fecundam quam habet virtutem, quia multiplicante
seipsum ex sua substantia, Filii quidem personam
per generationem, Spiritus vero personam
per processionem, indemutabiliter et inalterabiliter
producente. Nam neque Pater demutatur in illas
neque minoratur: et merito, cum neque Filius,
neque Spiritus sanctus ex ipso per aliquam derivetur
decisionem: qui omnium visibilium atque invisibilium
aequaliter, et indivise una causa, sicut
unus Deus, existunt. Unum sunt tres hae personae,
non participatio unitatis, nam cum ante omnia saecula
unum sint, non fiunt unum, quia existens non
fit quod jam existit. Si divinum factum fuisset, aut
cum tempore, aut per temporis initium incepisset
fieri, et aliquid prae se habuisset: si neque incoepit,
neque prae se aliquid habuit, manifestum quod
semper fuit, eritque semper. Unde non est aliquid
Deo prius: qui vere unum est, ut dicitur, non unitum,
non finitum, nec ab uno diversum. Infinitus
autem cum sit et aeternus et simplex nihil potest ei
accedere, nec aliquid deperire quod ejus essentiae
sit, neque quod non est fieri. Atque Pater quidem
Filii absque medio genitor est, aequalia genitori potentis,
ac aequalem habentis virtutem. Similiter
enim Spiritum ex se ut Pater emittit, prout Latini
asserunt. Namque aiunt quod, licet Pater, Filius,
et Spiritus sanctus unum sint, una unitas, una substantia,
unum principium: Pater tamen paterna
auctoritate, id est secundum quod esse praestat et
gignit, Filii causa seu principium dicitur, sancti
vero Spiritus, secundum quod esse praestat, et
ipsum emittit, causa vel principium nominatur. In
quo, a Filio minime Patrem arbitrantur differre,
atque ita secundum illos ex Patre Filius, ex Patre
autem et Filio provenit Spiritus sanctus. Inquiunt
enim: Si ab uno solo duorum processionem Spiritus
haberet, duorum non esset aequaliter commune
et indifferenter, sed praecipue illius, ex quo proveniret;
at vero Spiritus est alterutrius aequaliter et
indifferenter, non enim minus Filii et magis Patris
est, quare non ab uno solo duorum processionem
habet Spiritus. Item inquiunt: Omne quod provenit
ex aliquo, per quotcunque progreditur, tot copulatur,
totque accipit communitates, ut in logicis
apparet. Nam generalissimum genus sine principio
esse dicitur, sine causa, et omnium quae sub eo
sunt causa, licet non solum existit atque principium.
Quippe subalternae causae specierum etiam
existunt, cum proximi tamen sola substantia causa
sit principiumque, animati vero corporis non solum