PL 202, col. 237
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
nectit, et complicat: Si ex Patre et Filio
procedit Spiritus sanctus; quod autem ab aliquibus
provenit, illa habet principia ex quibus provenit:
duo itaque habet principia Spiritus sanctus. Nicolaus
autem episcopus Methone, in eamdem prope
intelligentiam elenchum format hujusmodi: Si Spiritus
ex Patre ac Filio procedit, erit utique unum
ex duobus, et duo principia unius; unus est enim
Spiritus sanctus ut Pater unus, et Filius unus:
Pater autem et Filius non unus, sed duo, licet natura
unum sint; alius enim et alius, quamvis non
aliud et aliud: at omnium rerum rationes in Deo
sunt primum, et ab ipso in res universas distribuuntur.
Quare omnis erit quae in rebus perspicitur
unitas ex dualitate, et dualitas principium unitatis:
quod est inconveniens, et communi contrarium
conceptioni, secundum quam unum omni et unitas
dualitati ac omni praeponitur numero, quia unitas
principium dualitatis est, et omnis numeri; et alii
quam plurimi tanquam ex veris et subito familiaribus
idem colligunt, minime probabiliter.
CAPUT IV.
Non est enim ex veris falsum syllogizare. Omne
quippe quod ex veris demonstratur verum est: hoc
autem antecedens quidem verum, sed assumptum
atque illatum falsitatis plenum est. Conclusio enim
ex syllogistica non provenit necessitate, cum non
consequatur propositiones quod ostenditur per eas.
Nam quod in assumptione positum est: dico autem,
quod aliquibus provenit et cucurtatum et infinitum
est; potest quippe referri ad decem praedicamenta,
ut sit quod dicitur. Quod ab aliquibus substantiis,
aut qualibus, seu quantis, similiter autem et de
singulis aliorum; potest autem rursus subintelligi,
quod ab aliquibus principiis seu causis provenit,
ipsa habet causas ac principia ex quibus provenit.
At vero infinitatem hujusmodi Aristoteles in analyticis
ad finitum reducit, dicendo sic: Ex quibus
quidem demonstratio, conveniens est eadem esse.
Quorum autem genus diversum, quemadmodum
arithmeticae, geometriae non est arithmeticam demonstrationem
coaptare in his quae magnitudinibus
accidunt, nisi magnitudines numeri sint. Nam
ejusdem generis necesse extrema et media esse:
ideo ex geometrica non est ostendere quoniam contrariorum
una disciplina. Quare manifestum, inquit,
quoniam non est demonstrare unum quoque
simpliciter, sed ex uniuscujusque principiis. Dico
autem principia in unoquoque genere ea, quae quoniam
sunt non convenit demonstrare. Alexander
vero super idem capitulum dicit: Non communiter
amplius sumit, sed adjicit: Si de numeris dicit
numeros. Inquit enim: Si de aequalibus numeris
aequales auferantur. Generis enim adjectione, quod
commune est, proprium facit. Quod si de magnitudinibus
magnitudines, et in aliis similiter. Maxima
enim propositio est quae dicit: In demonstrationibus,