PL 202, col. 238
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
ex eodem genere necesse est omnes terminos
esse. Non enim ex alio genere ad aliud est transire,
quae demonstrantur. Quoniam igitur de divinis
est sermo personis maxima quae inducitur, dico autem:
Quod ab aliquibus provenit illa habet principia
ex quibus provenit; sensum nullum alium nisi
habet constituit; quod ab aliquibus personis provenit
divinis, illa habet principia ex quibus provenit;
quod manifeste falsum est. Non enim simpliciter
aliqua duo sunt Pater et Filius, ex quibus Spiritus
sanctus provenit. Nam neque duae res proprie
sunt, sed una; neque duae substantiae, sed una;
neque duo principia, sed unum; neque duo dii, vel
domini, seu sancti, sed unus Deus, unus Dominus,
unus Sanctus. Unde patet quod secundum quid duo
dicuntur, Pater et Filius: veluti duae personae duae
hypostases; igitur cum hae duae personae non sint
duo principia, neque duo simpliciter, manifestum
quidquid ab istis provenit, ex duobus minime prodire
principiis, posito et concesso Spiritum sanctum
ex utroque procedere. Atque ideo impossibile est
colligi duo principia esse Patrem cum Filio.
Hoc item argumentum exemplorum inductio utique
arguat falsitatis, si hoc in negotio ad dissipandam
involucrorum caliginem, ad enucleandam veritatem,
ad internecionem paralogismorum, ad legentium
remedium, refocillationemque (tanquam multicoloribus
pictores varicibus ad decorandas venustandasque
picturas) similibus uti liceat. Et quidem
necessitudine quadam similibus utendum esse videtur,
tum ut velamina multiplici varietate scindantur,
fructusque publicae honestatis appareat: tum
ne sermo ubertatis florentis campi amantissimus,
impatiensque identitatis, pigrescat. Ecce eadem
substantia, semen, fructus et esca dici potest; semen,
respectu ferendae telluris; fructus, respectu
praeteritae messis; esca vero ut in corporis permutanda
substantiam. Sed non arbitror recte colligi
posse: si esca ex semine ac fructu proveniat, quod
ex duobus ideo principiis progrediatur. Quippe
non sunt duo semen et fructus, nisi ratione. Quemadmodum
ascensio et descensio: via scilicet Thebis
Athenas, et Athenis Thebas. Unum est enim in
his viae spatium; deorsum sursum, et sursum deorsum,
at vero diversa ratio; equidem hinc incipienti
ascensio, hinc vero descensio est: sic quidem Pater
et Filius unum ambo principium existunt Spiritus
sancti. Neque ideo colligitur Patrem esse Filium,
vel Filium Patrem, seu ambos duo principia. Quia
neque quoniam unum spatium est longitudinis ab
Athenis Thebas, et a Thebis Athenas, ideo ascensio
descensio est, vel e converso: vel utrumque, ascensio
scilicet et descensio, duae viae sunt, vel duo itinera;
sed una via, iterque unum.
Sed forsitan, ut dictum est, non est huic negotio
praestandum a similibus praesidium. Namque theologus
Gregorius in sermone de Spiritu, hoc prohibere