PL 202, col. 256
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
unam proprietatem habere, quae quanquam pluraliter
videantur dici, non propter se, sed propter participantia
plurali utitur numero, quia per ea quae
habitudinem habent, et ipsa facilius habitudo manifestatur.
Commune quoque est Patris et Filii
characterem habere ad invicem se respiciendi, et
rursum aequaliter secundum habitudinem differre ab
invicem; sed et illud quod illorum quae aliquid sunt
quis inficietur Patris ac Filii esse commune, dici
scilicet ad convertentiam? ut enim Pater Filii Pater
dicitur, sic et Filius Patris Filius esse dicitur:
exaequatur utique ab alterutro ad alterutrum praedicatio,
quae et conversio dicitur, quoniam ut hoc ad
illud, sic et illud ad hoc praedicatur conversim:
similiter autem et descriptio eorum quae ad aliquid,
haec scilicet quibus hoc ipsum esse est, ad aliquid
quodammodo se habere: de Patre quidem atque
Filio praedicatur, ut de existentibus ad aliquid,
nequaquam vero de Spiritu. Et quoniam adversus
positam objectionem sufficiunt haec, ut arbitror, in
alias quae restant contradictiones eundum res ipsa
postulat.
CAPUT XIV.
Ecce Methone praesul talia proponit: Si perfecta,
inquit, ex Patre processio Spiritus. Perfecta autem,
quoniam Deus perfectus, de Deo perfecto Patre
Spiritus: quid, inquam, confert ad hanc illa quae
ex Filio? Quorum si et hic aliquid confert, non est
perfecta illa: quomodo enim perfecta, si tantum
dehabet quantum illi confert? Si autem ex Filio
processio Spiritus eadem quae ex Patre processioni
est, nihilque amplius est, neque invenire, neque
dicere, ad declarationem Spiritus perfectionis: superflua
utique fit prorsus ea, quae ex Filio, at superfluus
est atque vanus, superfluum quid inducens,
insuper consummata supra perfectaque Trinitate.
Mihi quidem hujusmodi ratio non videtur sufficiens,
ad tollendam Spiritus processionem ex Filio: vere
cum passibilis uniuscujusque anima sit, non potest
magnum quid ac generosum concipere, maxime
circa divinum, dum perpetitur caliginem: non faciunt
horrenda sic belligerantes vulnera. Ignorantia
certe, hoc in loco, hujuscemodi cavillatione prudentior,
haec quidem et similia his quamplurima
in Latinos, ut circa pueros ex omni vento formidantes
naufragium jaciuntur: nonne quaeri et similiter
potest, Filius ex Patre perfectus est, perfectus
quia Deus perfectus, de Deo perfecto Patre. Solus
enim Deus perfectus vere videtur: illo existente
solo perfecto, extra quod nihil est summe, et quod
non indiget alicujus, alia vero omnia videntur, et
sunt abusive perfecta: sive secundum quantitatem,
sive secundum qualitatem, seu metaphorice, ut
perfectus calumniator, perfectus latro, perfecta
destructio: res quippe perficere dicitur annullari:
si igitur perfectus Deus est, Filius ex Deo Patre
perfecto; quid, inquam, Spiritus ad hujusmodi
conferat perfectionem? Qui si confert, neuter est
perfectus, neque Pater, neque Filius. Quomodo