PL 202, col. 388

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

quod character non figurat. Amplius: Aut totam
figurat Patris personam Filius, aut non: si totam
figurat, evidens quod emissionem Spiritus de Patre
non dimittit infiguratam: sed est ex Filio ut ex
Patre processio et emissio. Si vero non totam insignit
personam Patris character ejus, non est
aequalis ipse Patri suo, charactere ampliora complectenti:
videlicet, sancti Spiritus profusionem,
quod quidem praecipuum maximumque est. Item:
Si solius Patris esset Spiritum emittere, nequaquam
Filius character ejus indiminutus existeret:
at vero par est Patri ejus imago, ex qua vere sancti
Spiritus processio emanat. Qua ex re jam veniendum
est ad curiosas perscrutationes Nicetae praesulis
Thessalonicensium, de processione sancti

Spiritus, quae approbatae sententiae non rite consentiunt.
CAPUT XIX.
Vos, inquit, o Latini, qui ex Patre et Filio creditis
procedere Spiritum, si sic quidem dicitis,
hunc procedere ex Filio, ut ex primo principio, et
non tanquam per Filium, sed ut ex Patre: duo
prorsus facitis principia, et destruendo Filii generationem,
contraria Damasceno dicitis, Athanasio,
Cyrillo cunctisque aliis Patribus, atque nobis, quibus
Patres sanctos sequi gloriatio est. Si autem sic
dicitis, ex Filio ut ex Patre per Filium, consonatis
Damasceno Joanni, Athanasio, Cyrillo, aliisque
Theophoris Patribus consentitis, et secundum gloriam
processionis Spiritus, nobis eritis amici et

consentientes, » et post pauca: « Tacete ergo et
vos, adjectionem hanc dictionis, et ulterius in
symbolo pronuntiate: « Qui ex Patre Filioque procedit,
sed secundum Patres nobiscum: Qui ex
Patre procedit, et cum Patre Filioque conglorificatur,
dicite. » Et rursus. « Si igitur vos quod dicimus
nos per Filium, ex Filio dicitis, nullam differentiam
sensus aliam habentes, quam dissimilium
praepositionum prolatione, donate et nobis has
syllabas, et plures syllabas nos vobis mutuo donabimus:
quae demonstrent sub commonitione communem
convenientiam et conspirationem, ac interitus
syllabarum scandalum dimoventium. Ego
quidem dignum laude hunc virum adjudicarem, nisi
quia dum specto in ore fortis Samson, ex ore disputantis

cibus, et ex forti dulcedine, cucurbita utique
prorupisset, cujus admodum amarae sunt extremitates. »
Excessit nimium suum ordinem hic antistes,
et dum imitabilis vestigii venerabilem matrem instruit,
procul deviavit aberrando. « Tacete, objectionem
hanc dictionis proferre ausus, et nolite
ulterius ex Filio in symbolo pronuntiare. » Unde tibi,
o episcope imperiose, vocis continuata fiducia? Non
habent nervi congruentiam aut harmonicum melos,
quae imperas et exhortaris quod Christus perdocuit,
ut manifestum est ex his quae superius disceptata
sunt, praedicaverunt apostoli, sancti Patres
tenendo confirmaverunt, et confirmando tradiderunt
cupientibus, ad fidem venire, taciturnitati

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.