PL 202, col. 416

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

non attendere miserias compeditorum suorum?
non librare in statera aeternorum judiciorum
poenas filiorum? Nonne, inquit, haec condita sunt
apud me, et signata in thesauris meis? [(Deut. XXXII.)]
Miror vos scripsisse destitutum patrocinio sanctissimi
Patris nostri Bernardi, cum sancta ejus
anima nexibus expedita mortalitatis non charitatis,
corruptionis non afflictionis, necessitatis non voluntatis,
liberius aures nunc appellet piissimi conditoris
pro necessitatibus populi sui. Non mihi contingat
de gratia ipsius diffidere, de orationibus ejus
desperare. Nimio vobiscum loquendi tantus desiderio
vix finem facio. Quem enim sine fine diligo, nunquam
satis ei scribere, nunquam satis loqui valeo.
Conventus noster vester est populus, noster populus

vester est, anima mea vestra est. Utinam viderem
vos antequam transiretis ad montes illos, ubi tot
sunt, sicut audivimus, pericula. Valete.
EPISTOLA XV. AD EUMDEM.
[I, 17] Domino et Patri charissimo JOANNI episcopo
S. Maclovii, frater PETRUS Cellensis humilis
abbas salutem.
Nullius ponderis esse in vera dilectione pomposa
et vacua verba, novit qui charitatis medullam vel
semel degustavit. Vanum certe et abjiciendae simulationis
reputo, replicare quotidie elementa amoris,
ex quo fideliter et firmiter inhaeserit radicibus cordis.

Metuentis quoque aut diffidentis est, semel
natos amores sermonibus velle renovare, quasi vetustas
temporis soleat veros affectus antiquare.
Non est imaginis Dei ab inceptis deficere. Non est
virtutis vacillare, non est solii gloriae Dei in diversum
se vertere. Annon anima ad imaginem Dei?
annon charitas virtus Dei? annon pura conscientia
thronus Dei et sedes divinae majestatis? Ut ergo
Filius, qui est imago Patris, quae creavit semel,
semper gubernat et regit, utque virtus Altissimi
quae operatur confirmat et perficit, ac denique incommutabiliter
manet incommutabilis Dei sessio
aeternitatis; sic radicata charitas et fundata de corde
puro et conscientia bona et fide non ficta, ignorat
occasum, corruptionem abominatur, mortem in

aeternum non gustat. Haec interno coagulo suo conjunxit
nostros adinvicem affectus. Haec inter nos
mediatrix, unico amore dulciter, fortiter et sapienter
animas nostras conglutinavit. Haec in me vestrum
tenaciter amorem effudit, et ad vos non dissimiliter
me ipsum totum diffundendo contulit. Ad
unicum itaque et specialem amicum singulari spe
et unica rogo accedat vestra sanctitas. Non diffidat
suum esse, cujus veraciter affirmat se esse.
Nisi autem justa occasione inventa ad nos veneritis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.