PL 202, col. 417
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
satis de integritate amoris nostri diminuetis.
Valete.
EPISTOLA XVI. AD EUMDEM.
[I, 18] Domino et Patri suo charissimo JOANNI
episcopo S. Maclovii, frater PETRUS humilis abbas
Cellensis quidquid est et potest.
Miramur plurimum tanto nos tempore insalutatos
a vestra paternitate quasi neglectos fuisse. Non
credimus ex negligentia, sed forte ex inevitabili
occupationum vestrarum pondere sic oppressum
siluisse. Clamamus tandem post vos. Volumus enim
suscitare compassionem in vobis passionibus nostris.
Neque enim superbe est ab amicis celandum
forte subrepens infortunium, nec contumaciter aut
inverecunde petendum necessarium suffragium.
Praecavendum utrumque, sed maxime alterum. Vitium
utrumque, sed alterum patienti gravius, alterum
roganti ignobilius. Malum namque absconditum
urget acrius, indecenter prolatum nocet apertius.
Exoritur aliud a nobilitate naturae, aliud a
necessitatis propagine. Semper enim natura suis
est contenta limitibus; necessitas vero nullis reprimitur
legibus. De ventre igitur necessitatis primogenita
importunitas exorta, cum sit molestissima,
quia manus ejus contra omnes et manus omnium
contra eam, amicorum nunquam fores cum taedio
pulsare; nunquam aures debet aggravare. Quamobrem
propensata deliberatione apud me ipsum decerno
potius quantiscunque malorum confodi jaculis,
quam quieta charorum silentia interrumpere congestis
clamoribus et lacrymis. Suggerere tamen eis,
quorum fides certa, amicitia indubitata est, non
recuso tam dolores nostros quam necessitates, ut
et satisfaciam propriae conscientiae propter compendiosam
insinuationem, et non laedam amicum propter
contemperatam inordinationem. Utrumque siquidem
suggerens operatur, et necessitatem non
tacet, et amicitiae leges retinet. Nam amicum vel
non habet vel habere se non credit, qui fortunam
suam quamcunque dubitat aperire, aut instat
tanquam ab invito aliquid extorquere. Amicus
nempe tam omnium consiliorum dicitur esse conscius
quam coadjutor in omnibus voluntarius. Nolo
igitur aures vestras implere vastissimis querimoniis,
quia stultum est verbis velle explicare, ubi
videtur res fidem dictorum excedere. Haec idcirco
diximus, quia nobilis Beati Aigulfi ecclesia
cum omnibus appendiciis suis prorsus ita combusta
est, ut nihil praeter libros et sanctorum reliquias
ab incendio servaretur. Praeterea et domos quamplures
in cineres redegit, ut sic appareat in oculis
nostris tanquam gallina, depilata, nec pennas habens