PL 202, col. 419
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
appetere amicorum praesentiam. Forte occupata
est; sed non est grata quae semper est occupata.
Mansio est, imo possessio, non occupatio, quae jugiter
retinet. Quis ergo ita praeoccupavit, quinimo
possedit amicitiam, ne libertate, ne ingenuitate sua
utens radios suos ad nos usque expanderet ab annis
prioribus? Suntne montes interjacentes? Estne
mare interjacens? Estne chaos magnum firmatum
inter nos et vos, ut hi qui volunt hinc transire non
possint, neque inde huc transmeare? Sed charitas
omnem altitudinem exsuperat, sed aquae multae non
possunt exstinguere charitatem; sed non est qui se
abscondat a calore ejus, sed attingit usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter. In episcopo
nostro, imo sancto et Dei famulo quis te, o dilectio,
debilitavit? quis obumbravit? quis hebetavit? quis
commutavit? In aliis quidem non ignoro superveniente
iniquitate virtutem tuam debilitari, oblivione
lucem tuam obumbrari, negligentia acumen tuum
hebetari, totam substantiam posse odio commutari.
Sed in sancto quae iniquitas? in studioso quae oblivio?
in viro forti quae negligentia? in pleno charitate
quod odium? Si quando enim tepescit, si
quando flaccescit, si quando hebescit in sancto
charitas, ea quae extrinsecus sunt accusanda, non
quae intrinsecus. Obstacula enim opposita mentiuntur
veritatem superpositae lucis, caloris et aciei.
Oppone gladio ancipiti durissimum ferrum vel lapidem,
retrocedit vis impenetrabilis. Murum spissum
oppone igni, tardius calefacit. Candelae accensae
suppone modium, in luce non gaudebit. Non est
proinde putandum non lucere candelam, non ardere
ignem, non secare gladium, sed contrariis obstaculis
imputandum. Sic sanctorum virtutes a radice
sua non evanescunt, sed plerumque propter Sabbatum
Judaeorum conticescunt. Aromata enim sua
interim et in secreto distillant et repensant, ut cum
dies opportunitatis illuxerit diluculo in effectum desiderati
operis prorumpant. Aeque tamen repensatur
et desiderium ardens in otii quiete, et opus fervens
in actione. Acceptat namque Deus opus propter
affectum, non affectum propter opus. Magnus,
imo longus nobis est iste dies Sabbati, cujus ferias
non feriales vel solemnes, sed ferales et olentes
reputamus. Negligentia siquidem male olet, diligentia
semper bene redolet. Iners Judaizantium pigritia
non diligit Sabbatum quia sanctum, sed quia otiosum. Jesus vero stabat in die magno festivitatis et
clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat
[(Joan.
VII)]
. Vere magnus est dies festivitatis. Magnum
habet clamorem charitas vestra, jamjam loquatur, imo
veniat, imo et accurrat. Desiderat vos anima mea; desiderant
vos amici vestri. Ostendite faciem vestram,
sonet vox in auribus. Episcopos divites multos habemus,
pauperem episcopum quaerimus, qui non