PL 202, col. 420

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

habeat ubi caput reclinet. Adhuc penes nos reclinatorium
non aureum, sed luteum, in quo aliquando
quievistis, habemus. Et de his hactenus.
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
[I, 20] Domino suo et Patri charissimo JOANNI
episcopo Sancti Maclovii, frater PETRUS Cellensis
qualiscunque minister, salutem quae est in Christo
Jesu.
Spes quae differtur affligit animam. Verus amor
in patientia sui desiderii quandoque non irascitur
commendabiliter superari. Nihil enim pene aliud
est in vita hominum, quod quadam arte mitigari
non possit. Spes itaque adventus vestri nuntiati
quanto uberius amicum laetificavit, tanto amplius

ex mora dilationis hactenus affligit. Aestuat siquidem
animus in revolutione fortuitorum casuum,
nunc hoc, nunc illud reformidans contrarium subito
accidisse. Quid plura? Cogitatio praeterit, et cogitatio
advenit; morarum vero dubitatio nec ad punctum
animo recedit. Alia, inquit, jamjam venit; alia
forte non valet. Ista incommoda temporis replicat,
illa intolerabile negotiorum pondus anxia suspirat.
Ecce quanta caligo, quanta suspicionum tumultuatio.
Ubi veritas? cujusnam supradictarum cogitationum
verior sententia? An forsan error est,
ubi latet quod verum est, et non sententia? Sed
adhuc sub judice lis est. Ex multis enim ambiguitatibus,
aut vix, nunquam certum aliquid sine doctoris
demonstratione elicitur. Renuntiate ergo

amicis divinae circa vos miserationis operam, ut
omnimode soluto dubitationis vinculo, indubitanter
aut viam sinistram compassionis, aut dexteram
apprehendamus congratulationis. Satis enim injuriose
deturpatur nobilis animus, si se non praeparat
mutuis obviare beneficiis saltem aequis passibus.
Turpe etiam aestimo, non omnimodo cavere superari
beneficio. Unicum quid et singulare natura,
sive creator naturae, tanquam speciale privilegium
imagini suae hoc impressit, quatenus commodius
et praestantius haberet stricta aequitatis ratione dare
quam accipere. Hanc vobis formam nec rubigo
exsilii, nec paupertatis tinea excussit. Ex hac prodiit,
quod magna pro parvis, pro vilibus cariora

magnifice rependistis: quinimo solemne donum
absque praecedentis comparatione obsequii misistis.
Species quidem doni carius aestimanda; sed
affectio donatoris potius incomparabiliter est compensanda.
Quidquid namque aliud datur, in comparatione
sublimis animi vilipenditur. Valete.
EPISTOLA XIX. AD THEOBALDUM PARISIENSEM EPISCOPUM.
[I, 21] Domino et Patri suo charissimo THEOBALDO
Parisiensi episcopo, frater PETRUS Cellensis humillimus
salutem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.