PL 202, col. 421
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
Qui transvadari non potest fluvius occursantium
causarum, tam ab exsecutione mandati vestri me
inhibet, quam ab impletione desiderii nostri. Sermones
enim de adventu Redemptoris ut componerem
vobis, id mandato acceperam; sed malitiae sollicitudinis
suae etiam raritatem lucis dies praesens
adjunxit. Breves enim sunt dies isti ad lucendum,
grandes et graves ad occupandum; ita ut non sufficiat
diei malitia sua. Novit prudentia vestra, non
concurrere quietem contemplationis et distensionem
mentis per occupationes saeculi. Coangustatum est
pallium utrumque operire, imo utrumque operari
non valet. Quamvis enim in fronte duos quis habeat
oculos, tamen ab uno eos officio disjungere non valet,
ut altero coelum, altero contueatur terram:
quantominus unam rationis et ingenii aciem simul
ad tam diversa porrigere poterit, ut eadem mente
coelestium mysterialiter et terrenorum causas discutiat?
Sic domine, sic Pater charissime, saltem
nisi clausero, ne dicam si eruero oculum, qui me
scandalizat (scandalum enim est mundus quaerentibus
Dominum) revelata facie gloriam Domini, sive
faciem Moysi splendidam non contemplabor. Quale
vero aut quam credibile est ejus testimonium, qui
nec visa, nec audita loquitur? imo refellendus et repellendus
tanquam somnia narrans, qui caecus et
manu tentans sicut talpa; non de Scripturarum
contemplatione asserit quae dicit, sed idola cogitationum
et phantasmatum suorum in templo Dei audet
statuere. Non est, inquit propheta, idolum in
Israel [(Num. XXIII)]
; quia qui in lege Domini die ac
nocte meditatur, et legis vestigia stricto pede observat,
non divinationes cordis, sed mentem legis
quando scribit interpretatur. Haec ad excusandam
non meam inertiam, sed oppressam miseriam praelibaverim.
De his quae circa me sunt credere Magistro
debetis. Ipse vero narrabit de commotione irae
comitis, quam nobis suscitavit latro ille potius Barrabas
quam abbas, sive de aliis. Tres sermones de
Adventu Domini, et unum de Nativitate orditus sum
vobis. Valete.
EPISTOLA XX. AD ESKILUM LUNDENSEM ARCHIEPISCOPUM.
[I, 23] Domino et Patri suo charissimo ESKILO
Lundensi archiepiscopo, frater PETRUS Cellensis
abbas, omne bonum a Domino Deo.
De superabundanti bonorum coelestium gratia
eatenus tam vultus quam manus vestrae resudant,
ut nisi verecundia his temporibus ab humana regione
se subduxisset, suffunderentur maximo rubore
noti et amici vestri in benedictionum vestrarum
largitione. Equidem malim dicere in dando vos