PL 202, col. 428

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

quam reliquias fecis, quae subsidunt in calice, qui
est in manu domini, vini meri plenus misto! Reliquias
prandiorum tuorum, Domine Jesu, suspiro.
Venter meus absque spiraculo en totum se expandit,
et de micis sive reliquiis tuis repleri appetit.
Quaero etiam vinum, quaero et vestimentum. Opto
quoque a sanguine peccati, sanguine tuo mundari;
opto lineis tuis, Jesu, vestiri, quibus in sacris visceribus
virgineis insignitus, ad offerendas preces
et munera pro nobis processisti. Hanc sacrosanctam
in sancto coenae convivio exuisti, in cruce conscidisti,
in resurrectione innovatam resumpsisti, in
ascensione vultibus paternis in propitiationem nostram
repraesentasti. Lava me a sordibus, sana a
doloribus, mundator filiorum Levi, reparator filiorum

Dei. Quod si manum jam glorificatam clementissime
ad tam ulcerosa officia inclinare, propter
defluentes aegroti assiduas rheumatizationes refugis,
habes aliam inferiorem manum, sed bene doctam,
sed satis gratiosam, sed similem nobis passibilem,
cui si dederis, imo si jusseris, facile curationes
animarum nobis propinabit. Cluniacensem tuum loquor,
cui dedisti in corde sapientiam, in ore facundiam,
in sermone gratiam, in vultu auctoritatem,
in operatione virtutem, in intellectu subtilitatem.
Dedisti ei et licentiam, ut secundum cor tuum operetur,
et laborantium officinas ingressus, manibus
tuis confectam medicinam pro cujusque valetudine
dispenset fideliter, et nummum gratiae pro gratia
operae dispensationis reportet. Gravaris quidem,

domine charissime et Pater, in hac administratione
tantae multitudinis, tam spatiosis decursibus, ut
modo ad coelorum fines curribus igneis amore avido
contendas: modo ad terrae inferiora et partes ultimas
sollicitudine populi proni in culturam vituli comedentis
fenum resilias: modo tam procul, modo tam
prope, modo supra nubes, modo juxta Goel etiam infra
cives, modo supra spiritum, modo infra te ipsum
cogaris te levare et deponere. Laboras si non amas; laboras,
sed si fructum non videas; laboras, sed si finem
non speras; laboras, sed si retributionem non consideras.
Et de fine quidem scriptum est, quia ecce
finis venit, venit finis [(Ezech. VII)]
. Denique appensum
est in statera laboris tempus, et inventum est

minus habens, quam retributionis denarius. Non in
dies et annos producitur labor, quia in modico, et
in brevi fiet laborum retributio. Iterum de fructu
videndum est, quia fructus tuus, fructus sublimis
est, fructus lucis, fructus benedictionum Domini,
fructus innumerabilis. Dinumera stellas coeli, dinumera
arenam maris, et dinumerare poteris fructum
horti Domini, scilicet Ecclesiae Cluniacensis. Quid
dicam de dilectione? Annon amas, Pater amantissime,
dilectum ex dilecto, vulneratum charitate in
ligno? Novi, novi ego, novit et angelus tuus dilectionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.