PL 202, col. 427

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

[II, 1.] Domino et Patri suo charissimo PETRO
Dei gratia Venerabili, Cluniacensium abbati,
frater PETRUS humilis Cellensis abbas, se ipsum.
Igniculum scintillantis in me spiritus vestri cineres
nostri tenaciter evaporant, et carbones Seraphin
nunquam exstinguendos assidua meditatione
renovant. Tetigistis, fateor, in me non labia oris,
sed venas cordis. Aculeus siquidem collocutionis
inter nos habitae, nostras interiores medullas perforavit,
ac in consideratione sui omnia animae interiora
coegit. Revera sermo ille efficax fuit ad torpentis
animae excitationem, ad vitae hujus momentaneae
inspectionem, ad regularis professionis observationem,

ad angelicae puritatis aemulationem, ad
summae et ineffabilis Trinitatis expeditam contemplationem.
Vivus, quia de vera vita; purus, quia
de puritate summa; verus, quia de veritate aeterna.
Non parcit malis, sed placet bonis; remordet vitia,
virtutes suadet. Adducit in lucem obscura: tanquam
speculum perlucidum vultus prospicientium
renuntiat. Fateor, in hujus contuitu rugas meas inspexi,
et quod in interiori homine pulchrum prius
aestimaveram, deforme reperi. In lucerna ista accensa
domum everri, et in peculio multo minus
quam computaveram accepi. Marcidum inveni quod
floridum credidi. Et quid plura? Fetores niduli mei
vix fero, quia ibi reptilia, quorum non est numerus,

aspicio. Urticarum ibi punctiones, spinarum
compunctiones, veprium complicationes, et tam
paliuri sollicitudinum, quam cardui affectionum non
parcentes exustiones. Quid namque peccatum, quid
poena peccati, nisi stimuli mortis animam cruentantes,
lacerantes et dilaniantes? Misera miseris
suis depascitur anima: Mors, inquit Psalmista, depascet
eos [(Psal. XLVIII)]
. Unde Isaias: Dilatavit,
inquit, infernus animam suam absque ullo termino,
quia non habuit populus scientiam [(Isai. V)]
. Nimium,
nimiumque certe se infernus dilatat, cum etiam
quosdam in corpore viventes gehennalibus conscientiis
jamjam excruciat. Sed usque ad ostium, ceu
hostiam crucis, et non ultra, cruciatus isti pertingunt.
Cetus namque iste, qui etiam Jonam devorat,

omnia rapit, universa devastat, in gutture et ventre
malitae suae quidquid extra arcam invenerit includit.
At quam felicius et quam jucundius anima cupientem
se caperet, devorantem se absorberet, persequentem
se triumpharet? Draco enim sic illuderetur, sic denique
mors interficeretur, sic anima liberaretur. Utinam
sic se vindicaret anima de adversario suo, imo utinam
infernales sic absorberet in praesenti miserias, ut nullas
in crastinum futuri judicii dimitteret poenarum
reliquias! Utinam, inquam, reliquias salvationis, quae
diem festum agent, potius exspectaret anima mea,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.