PL 202, col. 430

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

est, transitoria est; etiam cum esse videtur,
non est. Se ipsam consumit, se ipsam destruit, in
se crudeliter saevit. Acerbius tamen damnum quod
naturam laedit, quam quod se ipsam interimit. Intrat
hujusmodi delectatio, et natura fugit. Rerum
omnium domina ancillam istam velut pestem refugit
velut mortem evitat, velut infernum cavet.
Nunquam enim aut raro in una sede morantur, vix
aut nunquam operantur. Semper namque alia est
operatio necessitatis, quae et naturae, alia superfluae
delectationis. Verbi gratia, cum sepelitur aliquis
vino, cibo usque ad nauseam ingurgitatur, enervatur
luxuria, nonne hinc luget natura? nonne
aegrotat? nonne graviter laborat? Citius procul
dubio deserit hunc flos aetatis, et morbi sive mortis

intempestivae accersiuntur nuntii. Haec tamen opera
carnis esse, sive superfluae delectationis, quis ignorat?
Natura vero his gaudet abstinere, et, ut ait
Seneca, paucis contenta est. Et ratione quidem ista
regitur, illa vero abusione. Illa in veritate ambulat;
monstri vero hujus facies blanda, ut decipiat; sed in
posterioribus circumfert aculeum scorpionis, ut
perimat. Mentum simplicium apprehendit, sed inguina
ferit. Cohors et tribunus synagogae peccantium
hujus principatum sibi assumit in caput et regem,
et respuit super mulam regis verum Salomonem.
O peccatum! o iniquitas! Pater mi, pater mi,
currus Israel et auriga ejus [(IV Reg. XIII)]
, non sileat
saltem in ore vestro spiritus justi Nathan, non sinat

fieri tantum nefas in Israel Dei. Sceptrum namque
regni superflua carnis delectatione obtinente, quae
pax super Israel? Imo quae jura non subvertuntur?
quae leges non obliterantur? quae ratio non
exsulatur? quae virtus non confunditur? quae boni
species non suffocatur? Quod genus erroris non extollitur supra omne quod dicitur Dominus aut
quod colitur?
[(II Thess. II.)]
Haec radix est peccati,
totius honestatis tinea, fovea vitiorum, puteus
daemonum, vorago animarum. Recludite, obsecro,
recludite feram istam pessimam, quae devorat
Joseph nostrum [(Gen. XXXVII)] , vel potius filios Jacob
et Joseph.
Certe nimium efferatur, et rupto propositi ac religionis
repagulo usque ad Sancta sanctorum Cluniacensis

ordinis, imperii sui fines propagare conatur.
Ubi enim sine licentia comeduntur carnes,
nonne Adae praevaricatio renovatur? Nonne
voti et sanctae institutionis paradisus violatur?
Nonne legitur, quia inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus devorabit carnes? [(Deut. XXXII.)]
Sanctitatis opprobrium, religionis abominatio est,
non quidem carnes edere, sed cum sanguine inobedientiae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.