PL 202, col. 432

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

ex amaritudine praecedenti; ruina statum amplius
commendat. Sic in auditu commotionis magnae,
quae in Cluniacensi electione facta est, non parum
concussa sunt viscera nostra, sed rursum in concordia
laetata est anima nostra. Ab occasu enim
sancti patris nostri, praedecessoris vestri, eatenus
tanquam parturiens erat, donec reciperet virum
alium, qui consolaretur eam ab operibus suis. In
dolore suspirabat, sed ecce jam non meminit pressurae
propter gaudium; quia et libertatem recepit,
et unum de filiis uteri sui cum principibus populi
sui collocavit. Filii alieni mentiti sunt ei, et claudicaverunt
a semitis suis, quia non ex ore Domini,
sed ex propria usurpatione et consilio Achitophel regnare
attentabant. Odiosa nimirum praesumptio.

Cluniacensem tam castam matronam prostituere,
tam religiosam publicare, tam honestam devenustare.
Reprimenda temeritas matrimonii, leges tam
petulanter infringere, ut non voluntas nobilissimae
puellae quaeratur, sed violentia inferatur, torus
immaculatus non cum reverentia poscatur, sed impudice
exigatur. Prorsus inaudita miseria, si hac
necessitate materfamilias addicatur, ut non tanquam
libera, cui vult nubat, tamen in Domino, sed
cui respuit nolens succumbat famulari, imo concubinatus
obsequio. Ubi est: Non vos me elegistis,
sed ego elegi vos? [(Joan. XV.)]
Ubi est: Non sumat
quisquam sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam
Aaron? [(Hebr. V.)]
Annon ista libera est, liberam

habens electionem in libertate spiritus, cujus
et ancilla et sponsa est; ancilla utique ex devotione,
sponsa ex charitate? Ubi, inquam, reverentia
sponsi, sponsae gloria, quam Joannes Baptista
reformidat, Moyses velat, Rebecca operit pallio,
cherubim gloriae obumbrant, et quam caro et sanguis
si contingit, ut fumus evanescit? Caro, inquit
Apostolus, et sanguis regnum Dei non possidebunt [(I Cor. XV)]
.
Idcirco Moyses solvit calceamentum
de pedibus suis, ne si forte in terra
sancta curis carnis impeditus consisteret, faciem
in rubo radiantis Dei offenderet.
Non aestimo leve dispendium, flammeum gladium
atque versatilem nuda manu accipere, vel caecis
obtutibus fornacem iracundiae inconsulte transilire.

Culmen hujus honoris, vel potius oneris, tam est
pendulum ad casum, quam debile ad ilatum. Urit
sollicitudine, pungit timore, urget inquietudine.
Fortuna si utrinque et undique versata discutiatur,
plus moeroris et minus laetitiae refert. Jugiter siquidem
ratiocinatio supputanda, tam accepti muneris,
quam solvendi debiti; hinc aequitas judicis, illinc
difficultas injunctae administrationis pensanda. Venia
etiam speranda, si non obstiterit punienda
negligentia. Tempus numerandum, usura replicanda,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.