PL 202, col. 870
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
Media itaque sive temperata ex luce deitatis et
nube humanitatis, novit excipere infirmitatem
nostrae lippitudinis, et coarctare seu coaptare immensitatem
deifici luminis.
Duo igitur quasi vela interponit, parietem parientis
virginis, et purissimam lampadem Dominici
corporis, ut paulatim his assuetus humanus visus,
aemulatione penetrativa ambiat videre Jesum, et visum
cognoscere, et cognitum amare, et amatum
colere, et cultum credere, et creditum adorare. Hic
ergo quaerentem se, vocantem se, pulsantem ad se
commotis miserationis suae medullis voce propria et
ubi sit, et quid operis egerit indicat, dicens: Veni
in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham
meam cum aromatibus meis. De paradiso, inquit, descendi
in hortum meum; de incomparabili gloria et obsequio
angelorum, veni ut facerem opus meum: Veni
in hortum meum, messui myrrham meam cum aromatibus
meis. Plantaverat autem Deus a principio
paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem
formaverat: rident et arrident sibi novissima et
antiqua: Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima
et antiqua, tu formasti me et posuisti super me
manum tuam [(Psal. CXXXVIII, 5)]
, ait ad Patrem in
Psalmo Jesus.
Sed animadverte praeposterata tempora ut non
dixerit, antiqua et novissima; sed novissima et antiqua;
major namque est gloria secundae domus
quam primae; et primus homo factus est in animam
viventem, et secundus in spiritum vivificantem.
Vetus homo Adam, novus homo Christus per
Adam peccatum, et per peccatum intravit mors in
mundum. Per Christum justitia, et per eumdem
redditur vita aeterna: praeambulant itaque spiritu
prophetico novissima, quia meliora et potiora sunt
quam antiqua. In antiquis formavit hominem de
limo terrae; in novissimis creando sanctificavit, et
sanctificando creavit Jesum Filium suum de carne
et utero virginis Mariae. Tu, inquit, formasti et
posuisti super me manum tuam; communis quidem
formatio in novissimis et antiquis quantum ad habitum
corporis, sed manus positio, sive suppositio
singulariter continetur in eo qui formatus est in
novissimis, propter spiritum quo unctus est Jesus
prae participibus suis. Unde ad Joannem Baptistam: Super quem,
inquit vox Paterna, videris Spiritum
descendentem et manentem super eum, hic est qui
baptizat, etc. [(Joan. I, 33)] .
Hunc hominem Deus posuit in horto, id est paradiso
quem plantaverat a principio; praescientia
enim Dei sicut non aberrat in creandorum discretione,
sic moram nullam facit in omnium futurorum
prospectione; simul enim et semel statum
omnem et casum, reparanda et non reparanda,
modum quoque reparationis concipit. Non ipsa
pendet de futuris eventibus, sed omnes rerum mutabilitate
de immobilitate ejus tanquam de universorum
matrice egrediuntur. Igitur, tanquam Jacob
et Esau in eodem utero, Evae procacitas et Mariae