PL 202, col. 871

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

sanctitas congressum diversis studiis facientes,
quodammodo praescientiae viscera concutiebant, ut
novissima, sicut dictum est, utilitate et dignitate
antiquis praeirent, et favorabilior celebraretur Mariae
singularis conceptio, quam paradisi terreni plantatio,
et Christus de Virgine natus, quam Adam in
paradiso positus.
In paradiso illo serpens cum homine reperitur;
in Virgine solius Spiritus sancti obumbratio cum
Jesu suscipitur, nullos flatus aut sibillos immisit
corruptor totius boni intra septa horti nostri diabolus,
quia hortus conclusus, fons signatus sicut
soli Regi saeculorum, quae est imago Dei invisibilis
gremium suum expandit, si omni subreptitiae vanitati
vectes ferreos exactissimae custodiae opposuit;

gloria enim Dei quae assumpta est de cherub ad
limen domus, custodivit eam ab inimicis suis, et a
seductoribus tutavit eam
Fideliter namque credo frequenter per oculos,
per os virginis latentem deitatem subrutilasse, et
quiddam indicibile; si quis adverteret evaporasse.
Quid enim? nonne plena gratia, ex hoc in hoc
eructabat verbum bonum, splendidissimumque radium
candoris aeternae lucis; unde Elizabeth ad
vocem salutationis ejus mota viscera, et Joannis
contrectata, et quasi in exsultationem calefacta
sunt puerilia membra; cujus tanta virtus, nisi gloriae
Dei, quae de cherub, id est de arce coeli assumpta
est ad limen domus, id est ad Virginem,

quae coelestis patriae janua sine dubio et limen est,
quo egressus tanquam de thalamo sponsus, visitavit
nos Oriens ex alto.
Juxta hoc limen nemo ponat limen suum, quia
inde conqueritur Deus. Qui fabricati sunt, inquit, limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta
postes meos
[(Ezech. XLIII, 8)]
. Nulla affinitas castitatis
et impuritatis; sacerdos immunde, non times
accubare juxta Dei altare et beatae Virginis Mariae?
quod deterius est verenda tua non velas juxta sanctuaria
Dei, imo facis domum orationis, prostibulum
meretricis. De hujusmodi dicitur: Polluerunt
templum sanctum tuum [(Psal. LXXVIII, 1)]
. Gloria
igitur Dei quae ad limen domus est, conturbat Joseph
sponsum Virginis; unde vult eam occulte

dimittere, sed monetur ab angelo non timere majestatem
quae colligit humilem, confundit calumniatorem;
quid, inquit Joseph ad seipsum, quid intus
est, quis intus est? Verbum, inquam, Dei est, Deus
in utero Mariae est; quis posuit? quis intromisit?
Deus, qui hominem quem formaverat, in paradiso
posuit, qui nullis arcetur repagulis, qui intrat sine
irruptione, qui exit sine corruptione, cujus velle
clavis est reserans omnia, cujus nolle sera est concludens
omnia, neque malleus, neque securis opus
habent dolare aut secare, ubi una Dei virtus in
ictu oculi et mundum facere potuit et reficere.
Tandem, Joseph, animadverte diem solemnem
adesse, quando festivitati Paschali agnus paratur
immolandus; solus ibi pontifex in sanguine sumpto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.