PL 202, col. 872

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

de Virgine, victimam salutarem praeparavit, et
quasi myrrham suam messuit, cum carnem sanctam
et incorruptam a visceribus maternis mutuavit cum
aromatibus, id est odoriferis virtutibus, quarum
confectione tam anima quam caro compacta, in
ara crucis odorem suavissimum paternis affectibus,
pro redemptione generis humani mandavit, et propitiationem
diu desideratam, tempore accepto quasi
maturo complevit; immaturam enim non meteret
myrrham, qui omnia facit in pondere et mensura et
numero. Unde Psalmista: Tempus beneplaciti Deus,
et tempus miserendi ejus [(Psal. LXVIII, 14)]
, id est
Sion; et: Memento nostri, Domine, in beneplacito
populi tui visita nos in salutari tuo [(Psal. CV, 4)]
.
Venit ergo quasi tempore messis, quod est in plenitudine

et fine saeculorum, in hortum suum, dicens: Veni in hortum meum, soror mea sponsa.
Sed quis te, Jesu, introduxit? quis sine aditu admisit?
quis intrinsecus nullis apparentibus vestigiis
intrandi licentiam fecit? Deus, inquit Scriptura, posuit hominem quem formaverat in paradiso
[(Gen.
II, 8)]
. Vera nostrae fidei simplicitas, non te absorbeat
vorago malignae interpretationis, ut Jesum
prius credas formatum, et postea a Virgine conceptum;
cum caro de carne, et sanguine Virginis
in utero ipso virginali simul creata, simulque copulata
sint Verbum, caro et anima. Sed haec talis
verborum complexio, hominem quem formaverat
posuit in paradiso, de antiquis est, non de novissimis.

Posuit; quis posuit? Deus. Ubi? in paradiso,
id est in horto voluptatis, videlicet in utero Virginis.
Non Maria, non angelus, non Joseph posuit,
sed Deus qui voluit, potuit et scivit. Deus posuit
virtutem operando; Maria concepit, carnem et fidem
subministrando; Joseph extra stetit quae intus
facta fuerant, mirando et stupendo.
Bene tunc Joseph iste Virginem defendit nomine
conjugali ab opprobrio, sicut alius Joseph Christum
de cruce deposuit et unctum in sepulcro posuit, a
facie Judaeorum abscondendo. Erat autem ibi hortus
et novum monumentum in horto: videtur iste
hinnulus cervorum amare olera, videtur virentia
quaerere, videtur arbores libenter plantare, videtur
areolas aromatum exarare, videtur cubare in meridie

et pasci in hortis, et lilia colligere. Olera herbarum
quae cito decident, sunt nostrae defectus humanitatis
quos Christus suscepit, cum homo fieri
voluit; virentia, sunt opera quae de fidei et castitatis
radice prodeunt; arbores, sunt quae flores conversionis
et fructus religionis referunt; areolae aromatum,
mentes sanctorum, lilium castitas. Haec
omnia et in horto virginali et in Ecclesia Christus
manu sua sevit, rigavit, et ad incrementum produxit.
Regina Saba tanta et talia regi Salomoni
attulit aromata, quanta et qualia non sunt ultra
visa in Jerusalem: similiter Regina nostra de coelo
et gratia praeveniente, tales de mente protulit incarnando
Dei Verbo affectiones, quales nulla sperare
potuit aut proferre creatura suo Creatori.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.