PL 202, col. 876
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
invisibiliter ipso operante latentem favore benigniori
superaccendens lucernam, non sub modio,
sed super candelabrum ponit, et fetum gratiae ad
partum producens secundum propositum suum propriis
seu figurativis nominibus distinguit. Inde est
quod in Novo et Veteri Testamento nominum non
solum impositiones, sed translationes fiunt, ut
Isaac, ut Jacob, ut Israel, ut Simon, ut filii Boanerges,
id est filii tonitrui, ut Nathanael, de quo
dicitur: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
Gutta haec propinabilis et nimio appetitu gustabili
fontis et venae originariae dulcedinem commendans
ad historiam nos remittit, et cujus profunditatis atque
habilitatis sit inquirere compellit. Fons itaque,
seu puteus Jacob de quo dicitur, quod Jesus fatigatus
ex itinere sedebat sic super fontem, est historia
Genesis ubi sic legitur, quod cum Jacob ad
terram nativitatis suae reverteretur, et timeret Esau
fratrem suum, quod praemiserit munera ante, ut
ipsum placaret muneribus. Ipse vero nocte illa mansit
in castris. Cumque mature surrexisset, tulit duas
uxores et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit
vadum Jacob, transductisque omnibus quae ad
se pertinebant, remansit ipse solus; et ecce vir luctabatur
cum eo usque mane. Qui cum videret quod
eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus,
et statim emarcuit, dixitque ad eum: Dimitte me,
jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam
te nisi benedixeris mihi; ait ergo: Quod nomen
tibi est? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam,
inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel,
etc. [(Gen. XXXII, 20 et seqq.)]
O Jacob, o Israel, quam felix congressio in qua
victor succumbit, in qua victus feriendo luctatorem
suum claudum efficit, sed benedicendo semen
ejus et nomen angelis parificavit, in qua denique
virtus infirmitate perficitur. Felix congressio, in
qua infirmiori fortior, inferiori superior cedit; ex
patientia, non ex impotentia superior cedit et quasi
succumbit; summa virtus vermiculo et pulveri, ut
habeat humana desidia unde divina apprehendat,
et quasi inescata nullatenus a divino amore resiliat,
dicens: Non dimittam te nisi benedixeris mihi. Non
petit aurum aut argentum pro lucta sua Jacob, non
certat pro regno terreno, non est ambitiosus vanae
gloriae, immemor est humani timoris quo timebat
Esau, non petit caput Joannis Baptistae: benedictionem
postulat quam haereditate possideat. Praegustaverat
paternam benedictionem, docente Rebecca
in oblatione cibi et potus, caligantibus prae
senectute oculis Isaac, de propagine illius benedictionis
ditissimae in omnibus locupletatus fuerat,
in uxoribus, in filiis, in familia, in gregibus ovium,
caprarum, camelorum, boum, aliaque substantia
multa nimis. Attractus ergo et illectus prima benedictione,
tota intentione petit secundam, ut qui
dedit ei substantiam, addat et gratiam. Nihili pendit
substantiam, nisi habeat et gratiam. Jam de
pinguedine terrae obtinebat substantiam, ideoque