PL 202, col. 877
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
instat et de rore coeli habere supernam gratiam: Dimitte me,
inquit vir qui luctabatur cum eo, jam
enim ascendit aurora. O si vellet robustissimus et
fortissimus, cujus fortitudo rhinocerotis est, quam
facili vento tanquam favilla absumeretur, et in regione
dissimili asportaretur! Sed quasi exaequans
vires, celat potentiam suam et luctatoris sui extollit
instantiam, dicens: Dimitte me. O jaculum amoris!
ut ardentem vehementius succendat fornacem,
jacit aquam quae non exstinguat, sed augeat flammam. Dimitte me
dicit, sed ne dimittat incendit et
intendit. Sic et Moysi ait: Dimitte me ut irascatur
populo tuo furor meus [(Exod. XXXII, 10)]
. Annon
sine licentia irasci posset? Quis certe quaerit irascendi
licentiam? Sed nondum vult poenas irrogare
pietas, quas populi meretur impietas. Dei
ergo dicere homini: Dimitte me; est hominis viscera
tranquillius penetrare et tenacius se illi obligare;
admonitio est retentionis, non evaporatio
discessionis. Jam, inquit, ascendit aurora. Quid
est aurora, et quomodo ascendit aurora? Est egressus
mentis in contemplatione Dei; aurora ascendit,
quando nidum suum aquila, id est anima,
super sidera ponit, quae retro sunt oblita et ad
anteriora extenta.
Post noctem ascendit aurora, ut Apostolus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit
[(Rom.
XIII, 12)]
. Item: Sive sobrii sumus, vobis [(II Cor.
V, 13)]
. Ecce nox nocti indicans scientiam. Sive
mente excedimus Deo [(ibid.)]
; ecce aurora, ecce
dies diei eructat verbum. Aurora est medium silentium;
aurora est dimidius cubitus in calamo
dimensionis templi Ezechiel; aurora est initium
substantiae Dei, aurora est confinium terrae et coeli,
aurora est mons Sinai ubi Moyses ascendit et Deus
descendit. Quid ergo est dimitte me, jam enim ascendit aurora,
nisi sufficit tibi gratia mea? nam
virtus in infirmitate perficitur. Ideo percutit nervum
femoris ejus, ne sic praesumat de velocitate,
quomodo de fortitudine. Melius est post Deum claudicare
et uno pede de Deo sperare, alio de se non
praesumere, quam, dura et erecta cervice, inani
praesumptione evanescere. Fixo itaque saltem uno
pede stringit illum quasi cedrum, dicens illi: Non
dimittam te nisi benedixeris mihi. Grata Deo instantia,
arrhas gratiae, pignus reversionis, vicarium
praesentiae tuae, dotem matrimonii, speculum contemplationis
deposco benedictionem, aliter; non
dimittam te, quia venisti ad me, quia amplexatus
es me, et passus amplexari a me. Non tenerem te,
nisi venires ad me, non venires ad me, nisi diligeres
me; non deligeres me, nisi velles salvare me; non
salvares me, nisi benediceres; non ergo dimittam
te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod tibi nomen
est? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam, inquit,
Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel; quia
expertus sum te fortem in luctamine, constantem
in petitione, mansuetum in percussione, castum in
femoris enervatione, humilem in claudicatione; nequaquam