PL 202, col. 891
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
speculatorem dedi te. Quo se alio nomine toties
in Evangelio appellaverit? quoties Filium hominis
non succurrit memoriae? et hoc tam solemne nomen
principaliter episcopis, secundario omnibus sacerdotibus
indulsit. Unde et episcopus superintendens,
id est speculator interpretatur; et minores sacerdotes,
qui licet non habeant plenitudinem potestatis,
tamen vocati sunt in partem sollicitudinis, eamdem
accipiunt sollicitudinem speculandi cum cura regendi
populi. Hic vero Filius hominis de specula
coeli speculatur super filios hominum, ut videat si
est intelligens aut requirens Deum; speculatur et
conscientias omnium hic astantium bonae an malae
sint, mundae an immundae, devotae an indevotae.
Speculatur speculatorem utrum stet in specula sua
totis diebus et totis noctibus, utrum clamet sicut
leo fortiter. Hoc enim officium est speculatoris, vigilare,
aspicere et clamare assidue, et in sublimiori
stare vel sedere. In vigiliis notatur sollicitudo, in
aspectu sive contuitu lectio et contemplatio, in clamore
praedicatio in altiori statione religio. Excludit
sollicitudo negligentiam, lectio ignorantiam, contemplatio
saecularium negotiorum curam, praedicatio
excitat timorem et amorem divinum, religio informat
mores sibi commissorum.
Attende antistitem tuum, fili hominis, sacerdos
magne et parve, intende quomodo non solum in
coelis semper stat in specula sua, sed etiam in
terris quasi in specula in montem frequentissime
et ascendit, docet, orat et pernoctat. Denique in
monte transfiguratur ante apostolos, de monte ascendit
ad coelos: ascendit quoque in specula, cum
valefacturus mundo in cruce subiit et obiit, ut doceret
vos usque ad mortem defendere dignitatem
sacerdotalem, sursum cor ad coelum levando, non
ad turpes quaestus declinando. Fili hominis, fragilitatem
tuam attende, et viscera miserationum in
pauperes, peregrinos, viduas, orphanos, egenos,
infirmos, afflictos quacunque calamitate, habe; fili
hominis peccata sua confitentibus compatere, congemisce
gementibus, condole dolentibus, collacrymare
lacrymantibus, et collabora laborantibus, conjejuna
jejunantibus, allevia poenitentiam corde
contritis, et in immensum de peccato verecundantibus.
Fili hominis, in alienis cognosce te ipsum. Fili
hominis, sis humilis, non arrogans et superbus, ut
qui tremens et timens saevitiam medici et medicinam
animae suae antequam accederet expavescebat,
a te exhilaratus super bona et affabili exhortatione
meliori spe rediturus abscedat; et tamen speculatorem
dedi te domui Israel, fili hominis, ut naturae
compassionem, vitiis rependas rectitudinem; sic
solve illaqueatum, ne incurras laqueum; sic purga
foveam, ne cadas in eam; sic oleum sauciato appone,
ut vinum carnem mordeat putridam. Fili
ergo hominis, speculatorem dedi te. Cui? domui
Israel. Cui? vineae meae: vinea enim Domini domus
Israel est.