PL 204, col. 1011
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
I. De S. Stephani parentibus.--Pater ejus Barium orandi causa pergit.
Fuit igitur in Arverniae partibus homo quidam
nobilissimus nomine Stephanus, cujusdam oppidi,
quod dicebatur Tiernium seu Ternas, dominus et
vicecomes, et uxor ejus Candida nuncupabatur. Qui
nimirum non sine causa talia sortiti sunt vocabula.
Erant enim filium habituri, qui de virginitate et
diutissima corporis afflictione tanquam de redolentibus
liliis rosisque vernantibus a Domino erat coronandus.
Cui sane praesagio eventus rei postmodum
fidem fecit. Divino namque nutu natus est eis
filius, qui semper virgo permansit, et in signum
coronae quam meruit, de nomine patris Stephanus
est appellatus: quem progenitores sui more nobilium
diligenti studio educatum, cum ad intelligibiles
pervenisset annos, ad discendum litteras tradiderunt;
tanto charius eum diligentes, quanto et
elegantioris formae et bonae indolis puer coepit apparere.
Crescente itaque puero, et in litterarum
scientia magis magisque proficiente, patri ejus coelitus
est inspiratum, ut ad gloriosum corpus B.
Nicolai, quod de Mirrea metropoli Liciae nuper
translatum fuerat Barium, causa orandi festinaret.
Illuc namque ex diversis mundi partibus fidelium
populorum multitudo tunc temporis concurrebat,
tanti confessoris gloriosa intercessione peccaminum
suorum veniam petitum. Parente igitur illo sumptus
et socios eligente, iter cum vellet arripere, et
filium suum, quem unice diligebat, secum ducere,
perurgebatur admodum gravi tentatione. Timebat
enim ne infantiae suae teneritudine, vel itineris longitudine
puer debilitaretur; dimittere autem eum
nolebat, quia eum ante omnia diligebat, et ideo absque
eo esse non poterat. Et quid plura? Ipse cum
eo ad sacratissimas reliquias laetissimus properavit,
ignorans quid de eo Dominus Deus facere decrevisset.
Erat enim jam duodennis. Volebat autem
omnipotens Deus ac disponebat, quatenus puer
ea aetate sibi servire inciperet, qua filius suus a
parentibus secundum carnem ad templum deductus
est; et quemadmodum puer Christus remansit in
Jerusalem, ignorante Joseph et Maria [(Luc. II)] , sic
puer iste remansurus erat in itinere, patre ignorante
et Deo disponente.
II. De infirmitate pueri apud Beneventanam civitatem.