PL 204, col. 1012
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
Cum autem, Christo ducente, post factam orationem
pater cum filio feliciter remearet, ut ex devoto
devotior fieret, per Beneventanam urbem transitum
fecit, ubi quid acciderit sine dolore quis poterit
enarrare? Nam ibidem infirmatus est puer, et
gaudium quod de parvulo comite suo pater habuerat,
versum est in moerorem. Tristis ergo nimis
effectus, orando, eleemosynas largiendo, omnipotentis
medici et B. Nicolai auxilium implorat, sed
de filii sui sospitate nullum comperit indicium.
O pietas patris! o providentia supernae dispensationis!
postulat pater pueri sanitatem, sed Deus puero
alium providit patrem.
III. De archiepiscopo Beneventanae civitatis Milone.
Erat enim tunc in eadem urbe archiepiscopus
beatissimus Milo, qui de Arvernia oriundus huic
viro ab infantia fuerat notissimus. Hic, cum videret
quod puer non convalesceret ob votum et amorem
nobilissimi viri, rogavit eum ut suum sibi dimitteret
filium. Qui de illius amicitia certissimus,
et de prudentia et probitate non ignarus, infantulum
quem reducere non poterat, ei tanquam fidelissimo
viro fidelissimum commisit depositum, obsecrans multis
precibus ut si puer evaderet, illum faceret erudiri,
quatenus sciret legem ejus, cui jam parvulus
fuerat oblatus: sicque caro pignore destitutus, desolatus
et moestus ad propria reversus est. Post
paucos vero dies, divina operante clementia, puer
sanus factus est, et quasi oblitus patris et patriae,
hilaris et gaudens in terra fuit aliena.
IV. De puero instruendo ab archiepiscopo.
Unde archiepiscopus plurimum laetus non solum
sacris tradidit eum litteris imbuendum, verum etiam
ipse, velut pius pater et fidelis doctor, bonitatem et
disciplinam et scientiam ipsum studiosius edocebat [(Psal. CXVIII)] .
Semper enim puerum a scholis vacantem
operibus suis assidere faciebat, vel cum dioecesis
suae placita pertractaret, vel cum Romani pontificis,
cui Beneventum sedes atque thalamus est,
causis sive judiciis interesset. Talibus quippe negotiis
propter veritatem et mansuetudinem et justitiam,
quae in eo evidenter eminebant, frequentissime
insistere cogebatur. Sed sicut ait Apostolus: Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus
fuit?
[(Rom. XI.)]
V. De Dei providentia erga puerum.